O društvih

  • Kdo smo
  • Dejavnost in stiki
  • Himna in prapor
  • Kaj je domoljubje
  • Športne aktivnosti
  • Prodaja izdelkov


  • mikice, majice, zastave, kape panter

    V žarišču

  • Novice
  • Referendum 2008
  • Kolumne
  • Nedopustno v Sloveniji
  • Meja s Hrvaško
  • Vaši odzivi
  • V medijih
  • Prenesi si
  • Glasbene lestvice


  • O Slovencih

  • Zgodovina
  • Simboli
  • Zdravica ali Zdravljica?
  • Pesmi
  • Slovenski jezik
  • Osebna imena
  • Slovenski pregovori
  • Slovenski meseci
  • Narodne noše
  • Plesno izročilo na Slovenskem
  • Slovenski prazniki
  • Samostani na Slovenskem
  • Mitologija
  • Heroji in bitke
  • Znamenite osebnosti
  • Avtohtone vrste
  • Zemljevidi
  • Slovenci v zamejstvu in po svetu


  • O Republiki Sloveniji

  • Zgodovinsko ime Slovenija
  • Ustava RS
  • Statistični podatki
  • Uradni simboli
  • Slovenski tolar/evro
  • Regije v Republiki Sloveniji
  • GEOSS
  • Zemljevidi Slovenije
  • Ali ste vedeli?


  • Razno

  • Leksikon
  • Literatura
  • Povezave


  • Chronicon Venetum - Venetska Kronika


    Naročite knjige Resnice je zmaga, Slovenci, Slovenske legende in znamenja, Slovenske domoljubne pesmi ter Kralj Samo. Za naročilo kliknite na to povezavo!


    Ali ste vedeli...?
    da se je slovenski alpinist in smučar Davo Karničar namenil s smučmi spustiti z vrha najvišje gore na vseh celinah? Kot prvemu na svetu mu je tako uspelo najprej preplezati in nato s smučanjem sestopiti z Mt. Everesta! Za dosego cilja "sedmih vrhov" pa mu manjkata še najvišji vrh Antarktike Mt.Winson in najvišji vrh Severne Amerike Mt. McKinley.

    IOHANNES DIACONUS - CHRONICON VENETUM
    (Janez Diakon, Venetska kronika)



    [Liber I]

    [1.] Siquidem Venetie due sunt. Prima est illa que in antiquitatum hystoriis continetur, que a Panonie terminis usque ad Adda fluvium protelatur, cuius et Aquilegia civitas extitit caput, in qua beatus Marcus evangelista, divina gratia perlustratus, Christum Ihesum dominum predicavit. Secunda vero Venecia est illa, quam apud insulas scimus, que Adriatici maris collecta sinu, interfluentibus undis, positione mirabili, multitudine populi feliciter habitant. Qui videlicet populus, quantum ex nomine datur intelligi et libris annalibus comprobatur, ex priori Venetia ducit originem. Quod autem nunc in insulis maris inhabitat, hec causa fuit.

    [2.] Winillorum, qui et Longobardorum, gens de litoribus oceani partes septemtrionis egressa, cum per multorum bellorum certamina diversarumque terrarum circuitus tandem venisset Pannoniam, ultra iam non audens procedere, sedem sibi in ea perpetue habitationis instituit. Ubi cum habitasset quadraginta duobus annis, tempore quo Iustinianus gloriosissimus augustus Romanum imperium apud Constantinopolim gubernabat, directus ab eo est Narsis patritius, vir eunuchus, ad urbem Romam, ut exercitum Totile regis Gothorum, qui Italiam devastabat, Deo auxiliante contereret. Qui cum venisset, primum cum Longobardis omnimodam pacem instituit, atque deinde procedens ad bellum, universam Gothorum gentem ipsorumque regem Totilam usque ad internitionem delevit et universos Italie fines obtinuit.

    [3.] Hic Narsis prius cartolarius fuit, deinde propter virtutem patriciatus honorem promeruit. Erat autem vir iustus, in religione catholicus, in pauperibus largus, in recuperandis basilicis satis studiosus, vigiliis et orationibus in tantum studens, ut plus supplicationibus ad Deum profusis quam armis bellicis victoriam

    p. 50

    obtineret. Sed cum de spoliis gentium quas contriverat plurimum auri sive argenti diversarumque rerum immensas divitias acquisisset, maximam a Romanis, pro quibus multa contra eorum hostes laboraverat, invidiam pertulit. Qui contra eum Iustino augusto, qui Iustiniano in regnum successerat, et eius coniugi Sophye in hec verba suggesserunt, dicentes quia: «Expedierat Romanis Gothis potius servire quam Grecis, ubi Narsis eunuchus imperat et nos servitio premit, et hec noster piissimus princeps ignorat; nunc ergo aut libera nos de manu eius, aut certe et civitatem Romanam et nosmetipsos gentibus trademus». Cumque hoc Narsis audisset, hec breviter retulit verba: «Si male feci cum Romanis, male inveniam». Tunc augustus in tantum adversum Narsetem commotus est, ut statim in Italiam Longinum prefectum mitteret, qui Narsetis locum teneret. Narsis vero, his cognitis, valde pertimuit et tantum maxime ab eadem Sophya augusta territus est, ut egredi iam ultra Constantinopolim non auderet. Cui illa, inter cetera, pro eo quod erat eunuchus, ita mandaverat, ut eum puellis in genicio lanarum faceret pensas dividere. Ad que verba Narsis dicitur hec responsa dedisse: «Talem se eidem telam orditurum, qualem ipsa dum viveret deponere non posset» Itaque odio metuque exagitatus in Neapolim, Campanie civitatem, secedens, legatos mox ad Longobardorum gentem direxit, mandans ut paupertinam terram relinqueret et ad Italiam, cunctis repletam divitiis, possidendam veniret. Simulque moltitudo pomarum

    p. 52

    genera aliarumque rerum species, quarum Italia ferax est, misit, quatinus eorum ad veniendum animos posset inlicere. Langobardi leta nuntia et que ipsi preobtabant gratanter suscipiunt deque futuris commodis animos attollunt, et egressi cum Alboin rege suo Italiam possessuri adveniunt.

    [4.] Eodem tempore Romanam ecclesiam vir sanctissimus, Benedictus papa, regebat. Aquilegensi quoque civitati eiusque populis beatus Paulus patriarcha preerat. Qui Langobardorum rabiem metuens, ex Aquilegia ad Gradus insulam confugit secumque beatissimi martiris Hermachore et ceterorum sanctorum corpora, que ibi humata fuerant, deportavit et apud eundem Gradensem castrum honore dignissimo condidit, ipsamque urbem Aquilegiam novam vocavit. In quo etiam loco post paucum tempus Helyas, egregius patriarcha, qui tertius post Paulum regendam suscepit ecclesiam, ex consensu beatissimi pape Pelagii, facta synodo viginti episcoporum, eandem Gradensem urbem totius Venecie metropolym esse instituit. Ad cuius roborem Heraclius post hec augustus beatissimi Marci sedem, quam dudum Helena Constantini mater de Alexandria tulerat, sanctorum fultus amore direxit, ubi et actenus veneratur pariter cum cathedra, in qua beatus martir sederat Hermachoras.

    [5.] At vero dum essent revoluti anni ab incarnatione Domini quingenti quadraginta, Longobardi Venetiam, que prima provincia est Italie, penetrarent, Vincentiam Veronamque et reliquas civitates, excepto Patavi et Monte silicis seu Opitergio atque Mantua Altinoque, expugnantes cepissent. Populi vero eiusdem provintie penitus recusantes Longobardorum ditioni subesse, proximas insulas petierunt. Sicque

    Venetie nomen, de qua exierant, eisdem insulis indiderunt, qui et actenus illic degentes Venetici nuncupantur. Heneti vero, licet aput

    p. 54

    Latinos una littera addatur, Greci laudabiles dicuntur. Verum postquam in his insulis future habitationis sedem optinere decreverint, quedam munitissima castra civitatesque edificantes, novam sibi Venetiam et egregiam provintiam recreaverunt.

    [6.] Nunc vero singularum nomina insularum necesse est convenienter exprimere. Prima illarum Gradus dicitur, que dum constat altis menibus ecclesiarumque copiis decorata sanctorumque corporibus fulta, quemadmodum antique Venecie Aquilegia, ita et ista totius nove Venetie caput et metropolis fore dinoscitur. Secunda namque insula Bibiones nominatur. Tertia vero Caprulas vocitatur, ad quam Concordiensis episcopus cum suis Longobardorum timoratione territus adveniens, auctoritate Deusdedi pape episcopati sui sedem inibi in posterum manendam confirmavit et habitare disposuit. Quarta quidem insula estat, in qua dudum ab Eraclio imperatore fuerat civitas magnopere constructa, sed vetustate consumpta, Venetici iterum illam parvam composuerunt. Postquam autem Opiterine civitas a Rothari rege capta est, episcopus illius civitatis auctoritate Severiani pape hanc Eraclianam petere ibique suam sedem confirmare voluit. Quinta insula Equilus nuncupatur, in qua dum populi illic manentes episcopali sede carerent, auctoritate divina novus episcopatus ibi ordinatus est. Sexta insula Torcellus subsistit, que licet urbium menibus minime clarescat, tamen aliarum insularum munitione circumscepta, in medio tutissima pollet. Septima insula Morianas vocitatur. Octava quidem insula Rivoaltus subsistit, ad quam ad extremum licet populi ad habitandum confluerent, tamen ditissima et sublimata omnibus manet, que non solum ecclesiarum seu domorum decoritate ostentatur, verum etiam ducatus dignitatem atque episcopati sedem habere et possidere videtur. Nona insula Metamaucus dicitur, que non indiget aliqua urbium munitione,

    p. 56

    sed pulchro litore pene ex omni parti cingitur, ubi auctoritate apostolica episcopalem sedem populi habere consecuti sunt. Decima vero insula Pupilia manet. Undecima minor Clugies dicitur, in qua monasterium sancti Michaelis scitum est. Duodecima insula Clugies maior nuncupatur. Est etiam in extremitate Venetie castrum, quod Caput argilis dicitur. Sunt etenim apud eandem provintiam quam plurime insule habitabiles.

    [7.] Per hec tempora apud Constantinopolym, ut supra premissum est, Iustinus minor regnarat, vir in omni avaritia deditus, contemptor pauperum, senatorum spoliator. Cui tanta fuit cupiditatis rabies, ut archas iuberet ferreas fieri, in quibus ea que rapiebat auri talenta congereret; quem etiam ferunt in heresim Pelagianam dilapsum. Hic cum a divinis mandatis aurem cordis averteret, iusto Dei iudicio amisso rationis intellectu, amens effectus est. Hic Tyberium cesarem adscivit, qui eius palatium, vel singulas provintias gubernaret, hominem iustum, utilem, strenuum, sapientem, elemosinarium, in iudiciis equum, in victoris clarum, et, quod his omnibus

    supereminet, verissimum christianum. Hic cum multa de thesauris, quos Iustinus adgregaverat, pauperibus erogaret, Suffia augusta frequentius eum increpabat, quod rem publicam redigisset in paupertatem, dicens: «Quod ego multis annis congregavi, tu infra paucum tempus prodige dispergis». Agebat autem ille: «Confido in Domino quia non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes helemosinam accipiant aut captivi redimantur. Hoc est enim magnum thesaurum, dicente Domino: "Thesaurizate vobis thesauros in celos, ubi neque erugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt, nec furantur". Ergo de his que Dominus tribuit, congregemus thesauros in celo, et Dominus nobis augere dignabitur in seculo». Igitur Iustinus cum undecim annis regnasset, amentiam quam incurrerat, tandem cum vita finivit. Bella sane, que per Narsetem patricium Gothis vel Francis inlata superius per anticipationem diximus, huius temporibus gesta sunt. Denique et cum Roma temporibus Benedicti pape, vastantibus omnia per circuitum Langobardis,

    p. 58

    famis penuria laboraret, multa milia frumenti navibus ab Egypto dirigens, eam sue studio misericordie relevavit. [8.] Mortuo igitur Iustino, Tyberius Constantinus Romanorum regum quinquagesimus sumpsit imperium. Hic cum, ut superius diximus, sub Iustino adhuc cesar palatium regeret et multas cottidie helemosinas faceret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit. Nam deambulans per palatium vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua erat crux dominica sculpta, et ait: «Cruce Domini frontem nostram et pectora munire debemus, et ecce eam sub pedibus conculcamus». Et dicto citius iussit eandem tabulam auferri. Deffossamque tabulam atque erectam, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem. Qui et ipsam iussit auferri. Qua amota repperiunt et tertiam, iussuque eius cum fuisset ablata, inveniunt magnum thesaurum, habentem supra mille auri centenaria; sublatumque aurum pauperibus adhuc habundantius quam consueverat largitur.

    [9.] Defuncto vero Paulo patriarcha, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos duodecim, huic successit Probinus.

    [10.] Narsis quoque patritius Italie, cum in quadam civitatem intra Italiam domum magnam haberet, cum multis thesauris ad supra memoratam urbem advenit, ibique in domo sua occulte cysternam magnam fodit, in qua multa milia centenariorum auri argentique reposuit. Interfectisque omnibus consciis, uni tantummodo seni hec, iuramentum ab eo exigens, commendavit. Defuncto vero Narsete, supradictus senex ad cesarem Tyberium veniens dixit: «Si», inquid, michi aliquid prodest, magnam rem tibi cesari dicam». Cui ille

    p. 60

    dixit: «Quid vis? Proderit enim tibi si quid nobis profuturum esse narraveris». «Thesaurum», inquid, «Narsis reconditum habeo, quod in extremo vite positus celare non possum». Tunc cesar Tyberius gavisus mittit usque ad locum pueros suos; precedente vero sene, hi secuntur adtoniti, pervenientesque ad cysternam

    deopertamque ingrediuntur, in qua tantum auri vel argenti repertum est, ut per multos dies vix a deportantibus potuisset evacuari. Que ille pene omnia secundum suum morem erogationem largiflua dispensavit egenis. Hic cum augustalem coronam accepturus esset, eumque iuxta consuetudinem ad spectaculum circi populus expectaret, insidias ei preparans ut Iustinianum Iustini nepotem ad dignitatem imperatoriam sublimaret, ille per loca sancta prius procedens, dehinc vocatum ad se pontificem urbis, cum consulibus ac prefectis palatium ingressus, indutus purpura, diademate coronatus, trono imperiali impositus, cum inmensis laudibus in regni est gloria confirmatus. Quod eius adversarii audientes, nichilque ei, qui in Deo spem suam posuerat, officere valentes, magno sunt confusionis pudore cooperti. Transactis autem paucis diebus, adveniens Iustinianus pedibus se proiecit imperatoris, ob meritum gratie quindecim ei auri centenaria deferens. Quem ille secundum pacientie sue ritum colligens, sic in palatio assistere iussit. Sophya vero augusta, inmemor promissionis quam quondam in Tyberium habuerat, insidias ei temptavit ingerere. Procedente autem eo ad villam, ut iuxta ritum imperiale triginta diebus ad vindemiam iocundaretur, vocato clam Iustiniano, voluit eum sublimare in regno. Quo comperto, Tyberius cursum veloci Constantinopolym regreditur, adprehensamque augustam omnibus thesauris spoliavit, solum ei victus cottidiani alimentum relinquens, segregatisque pueris eius ab ea, alios de fidelibus suis posuit qui ei parerent, mandans prorsus ut nullus de anterioribus ad eam haberet accessum. Iustinianum vero, verbis solummodo obiurgatum, tantum in posterum amore dilexit, ut filio eius filiam suam promitteret rursumque filio suo filiam ei expeteret; sed hec res, quam ob causam nescio, ad effectum minime pervenit. Huius exercitus, ab eo directus, Persas potentissime debellavit, victorque regrediens, tantam molem

    p. 62 prede cum viginti pariter elephantis detulit, ut humane crederetur posse sufficere cupiditati. [11.] Mortuo vero apud Aquilegiam patriarcha Probino, qui ecclesiam uno rexerat anno, idem ecclesie sacerdos Helyas preficitur, qui hec que super scripta sunt ordinavit, domumque sibi a fundamentis edificavit et iam dicta corpora sanctorum miro modo collocavit, asserens in synodo supra statutum: «Karissimi fratres, intervenientibus malis nostris, cottidie hostile perpetimur flagellum. Et iam pridem ab Atila Unorum rege Aquilegia civitas nostra funditus distructa est et postea Gothorum incessu et ceterorum barbarorum cassata, vix aspirans. Sed et nunc Langobardorum infande gentis flagella sustinere non potest; quapropter dignum ducit mansuetudo nostra, si vestre placet sanctitati, in hunc castrum Gradensem nostram confirmare metropolym». Quo dicto omnibus placuit episcopis, et facto libello statute sue, id est de memorato Calcedonense synodo et de ac ipsa sede, subter manibus suis conscripserunt, id est primus Helyas patriarcha, deinde Marcianus, episcopus sancte ecclesie Opetergine, Leonianus, episcopus Tyborniensis, Petrus, episcopus Altinatis, Vindemius, episcopus Cessensis, Bergullus, episcopus Patavine ecclesie, Iohannes, episcopus Celeiane, Clarissimus, episcopus Concordiensis, Patricius, episcopus Emonensis, Adrianus, episcopus Polensis, Maxentius, episcopus Iuliensis, Severus, episcopus Tergestine ecclesie, Solatius, episcopus Veronensis, Iohannes, episcopus Parentine ecclesie, Aaron, episcopus Avonciensis, Ingenuus, episcopus secunde

    Recie, Agnellus, episcopus Tridentine, Vigilius, episcopus Scaravaciensis, Fontegius, episcopus Feltrensis, Martianus, episcopus Petenatis, Laurentius presbyter et Marinus presbyter atque Emerius presbyter provinciales, et ceteri presbyteri tam metropolitani quamque et plebani. Omnes isti suprascripti consentierunt et omnia in eodem loco confirmaverunt.

    [12.] Tyberius igitur Constantinus postquam imperium septem rexerat annis, sentiens sibi diem mortis imminere, una cum consilio Sophye auguste, Mauricium,

    p. 64

    genere Cappadocem, virum strenuum, ad imperium elegit ornatamque suam filiam regalibus ornamentis ei eam tradidit dicens: «Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum. Utere eo felix, memor semper, ut equitate et iustitia delecteris». Hec postquam dixit, de hac luce ad eternam patriam migravit, magnum luctum populis de sua morte relinquens. Fuit enim summe bonitatis, in helemosinis promptus, in iudiciis iustus, in iudicando cautissimus, nullum despiciens, sed omnes in bona voluntate complectens; omnes diligens, ipse quoque est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius, indutus purpura, redimitus diademate ad circum processit, adclamatisque sibi laudibus, largita populo munera, primus ex Grecorum genere in imperium confirmatus est.

    [13.] Hoc tempore Mauricius imperator Childeperto regi Francorum quinquaginta milia solidos per legatos suos direxit, ut cum exercitu super Langobardos inrueret eosque de Italia exterminaret. Qui cum innumera Francorum multitudine in Italiam subito introivit. Langobardi vero in civitatibus se communientes, intercurrentibus legatis oblatisque muneribus pacem cum Childeperto fecerunt. Qui cum ad Gallias remeasset, cognito imperator Mauricius, quia cum Langobardis fedus inierit, solidos, quos ei ob Langobardorum detrimento dederat, repetere cepit. Sed ille suarum virium potentia fretus, pro hac re nec responsum reddere voluit.

    [14.] Denique post Benedictum papam Pelagius Romane ecclesie pontifex absque iussione principis ordinatus est, eo quod Langobardi Romam per circuitum obsiderent, nec posset quisquam e Roma progredi. Hic Pelagius Helye, Aquileiensi episcopo, nolenti tria capitula Calcidonensis synodi suscipere, epistolam satis utilem misit, quam beatus Gregorius cum esset adhuc diaconus conscripsit.

    p. 66

    [15.] Circa hoc fuit diluvii effusione in tantum apud urbem Romam fluvius Tyberis excrevit ut aque eius super muros urbis influerent et maximas in ea regiones occuparent. Tunc per alveum eiusdem fluminis cum multa serpentium multitudine draco etiam mire magnitudinis per urbem transiens, usque ad mare trascendit. Subsecuta est statim hanc inundationem gravissima pestilentia, quam inguinariam appellant. Que tanta strage populi devastavit, ut de inestimabili multitudine vix pauci remanerent. Primumque Pelagium papam, virum venerabilem, perculit et sine mora extinxit; deinde, pastore interempto, sese per populos extendit. In hac tanta tribulatione beatissimus Gregorius, qui tunc levita erat, a cunctis generaliter papa

    electus est. Qui dum septimformem letaniam fieri ordinasset, intra unius hore spatium, dum hi Deum deprecarentur, octuaginta ex eis subito ad terram corruentes, spiritum exalarunt. Septiformis autem letania ideo dicta est, quia omnis urbis populus a beato Gregorio in septem partibus, deprecaturus Dominum, est divisus. In primo namque choro fuit omnis cleros, in secundo omnes abbates cum monachis suis, in tertio omnes abbatisse cum congregationibus suis, in quarto omnes infantes, in quinto omnes laici, in sexto universe vidue, in septimo omnes mulieres coniugate. Ideo autem de beato Gregorio plura dicere obmittimus, quia iam ante aliquot annos eius vitam Deo auxiliante texuimus, in qua que dicenda fuerant iuxta tenuitatis nostre vires universa descripsimus.

    [16.] Hoc tempore hisdem beatus Gregorius Augustinum et Mellitum et Iohannem cum aliis pluribus monachis timentibus Deum in Brittaniam misit eorumque predicatione ad Christum Anglos convertit.

    p. 68

    [17.] His diebus cum essent anni ab incarnatione Domini DLXXXVIII, defuncto Helya patriarcha Aquilegensi, postquam quindecim annos sacerdotium gesserat sepultus est apud Gradensem metropolym in ecclesia sancta Euphymie. Huic succedens Severius regendam suscepit ecclesiam. Quem Smaragdus patricius veniens de Ravenna in Gradus, per semet ipsum ex basilica extrahens Ravennam duxit cum aliis tribus ex Hystria episcopis, id est Iohanne Parentino et Severo atque Vindemio nec non etiam Antonio iam sene ecclesie defensore. Quibus comminans exilia atque violentiam inferens, communicare compulit Iohanni Ravennati episcopo, trium capitulorum damnatori, qui tempore pape Vigilii, vel Pelagii, a Romane ecclesie desciverat societate. Exempto vero anno, e Ravenna ad Grados reversi sunt. Quibus nec plebs communicare voluit, nec ceteri episcopi eos receperunt. Smaragdus patricius, a demonio non iniuste correptus, successorem Romanum patricium accipiens, Constantinopolym remeavit. Post hec facta est synodus decem episcoporum in Mariano, ubi receperunt Severum patriarcham Aquilegensem, dantem libellum erroris sui, quia trium capitulorum dampnatoribus communicarat Ravenne. Nomina vero episcoporum qui se ab hoc scismate cohibuerunt hec sunt: Petrus de Altino, Clarissimus, Ingenuinus de Sabione, Agnellus Tridentinus, Iunior Veronensis, Horontius Vicentinus, Rusticus de Tarvisio, Fonteius Feltrinus, Agnellus de Acilo, Laurentius Bellunensis. Cum patriarcha autem communicaverunt isti episcopi: Severus, Parentinus Iohannes, Patricius, Vindemius et Iohannes.

    [18.] Hoc anno fuit pestis inguinaria iterum apud Ravennam, Gradus et Hystriam nimium gravis, sicut et prius ante triginta annos extiterat.

    [19.] Igitur Mauricius augustus, postquam uno et viginti annis rexit imperium, cum filiis Theodosio et Tyberio et Constantino a Focate, qui fuit strator Prisci patricii, occiditur. Fuit autem utilis rei publice. Nam sepe contra hostes dimicans, victoriam

    p. 70

    obtinuit. Hunni quoque, qui et Avares appellantur, eius virtute devicti sunt.

    [20.] His diebus defuncto Severo patriarcha, ordinatur in loco eius Iohannes abbas patriarcha in Aquilegia vetere cum consensu regis et Gisulfi ducis. In Gradus quoque ordinatus est a Romanis Marcianus antistis.

    [21.] Focax igitur, ut premissum est, extincto Mauricio eiusque filiis, Romanorum regnum invadens. Huius secundo anno indictione octava Gregorius papa migravit ad Dominum. Hic rogante papa Bonifacio statuit sedem Romane et apostolice ecclesie caput esse omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana primam se omnium ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente iussit in veteri fano, quod Pantheum vocabatur, ablatis ydolatrie sordibus, ecclesiam beate semper virginis Marie et omnium martirum fieri, ut, ubi quondam omnium non deorum sed demoniorum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Huius tempore Prasini et Veneti per Orientem et Egyptum civile bellum faciunt ac sese mutua cede prosternunt. Perse quoque adversus rem publicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provintias et ipsam Ierosolimam auferunt, et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes, inter ornamenta locorum sanctorum vel communium etiam vexillum dominice crucis abducunt. Contra hunc Focantem Eraclianus, qui Africam regebat, rebellavit, atque cum exercitu veniens, eum regno vitaque privavit, remque publicam Romanam Eraclius eiusdem filius regendam suscepit.

    [22.] Defuncto autem Marciano, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos tres, dies V, successit Candidianus.

    p. 72

    [23.] His diebus defuncto Heraclio, qui viginti et quinque annos gubernabat imperium, Heraclones eius filius cum matre Martina regni iura suscepit rexitque imperium duobus annis. Quo vita decedente, successit in loco eius Constantinus germanus eiusdem, alius filius Heraclii, imperavitque mensibus sex.

    [24.] Rursum mense novembrii et decembrii stella commetis apparuit. Candidiano patriarcha quoque defuncto apud Gradus, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos quinque, ordinatur patriarcha Epyphanius, qui fuerat primicerius notariorum, ab episcopis qui erat sub Romanis. Et ex illo tempore ceperunt esse duo patriarche.

    [25.] Mortuo vero iam dicto Constantino filio Heraclii, Constantinus eiusdem filius ad regni dignitatem ascendit tenuitque regnum annis octo et viginti.

    [26.] Circa hec tempora regis Persarum coniux nomine Cesara de Perside exiens cum paucis suis fidelibus privato habitu propter christiane fidei amorem Constantinopolym venit. Que ab imperatore honorifice suscepta, post aliquot dies, ut desiderabat, baptismum consecuta et ab augusta de sacro fonte levata est. Quod vir eius Persarum rex audiens, legatos Constantinopolym ad augustum direxit, quatenus eidem suam uxorem redderet. Qui ad imperatorem venientes, verba regis Persarum nuntiant, qui suam requirebat reginam. Imperator hec audiens remque omnino ignorans, eis responsum reddidit dicens: «De regina, quam queritis, fatemur nos

    nichil scire, preter quod ad nos hic aliqua mulier privato habitu advenit». Legati vero responderunt dicentes: «Si placet, vestro conspectui velimus hanc quam dicitis mulierem videre». Que cum iussu imperatoris advenisset, mox eam legati conspiciunt, ad eius vestigia provolvuntur eique venerabiliter, quia eam suus vir requireret suggerunt. Quibus illa respondit: «Ite, renunciate regi

    p. 74

    vestro et domino, quia, nisi sicut ego iam credidi, ita et ipse in Christum crediderit, me iam ultra consortem tori habere non poterit». Quid multa? Reversi legati ad patriam, universa que audierant suo regi renuntiant. Qui nichil moratus, cum sexaginta milibus viris Constantinopolym pacifice ad imperatorem venit, a quo gratanter et satis digne susceptus est. Qui cum universis Christum dominum credens, pariter cum omnibus sacris baptismatis unda perfusus et ab augusto de fonte levatus, catholica fide confirmatus est. Multisque muneribus ab augusto honoratus, accepta sua coniuge, letus et gaudens ad suam patriam repedavit.

    [27.] Anno ab incarnatione domini sexcentesimo secundo Epyphanius patriarcha mortuus est, qui ecclesiam Gradensem rexit annos V et menses III. Huic successit Cyprianus patriarcha.

    [28.] His diebus Constantinus augustus, qui et Constans est appellatus, Italiam a Longobardorum manu eruere cupiens, Constantinopolym egressus, per littoralia iter habens, Athenas venit, indeque mare transgressus, Tarentum applicuit. Qui tamen prius ab solitarium quendam, qui prophecie spiritum habere dicebatur, adiit, studiose ab eo sciscitans, utrum gentem Longobardorum, que in Italia habitabat, superare et optinere possit.

    [29.] Circa hec namque tempora Cyprianus patriarcha hominem exivit, qui Gradensem ecclesiam rexerat annos viginti quinque, menses tres, dies viginti. Huic successit Primogenius Romane sedis subdiaconus regionarius.

    [30.] Igitur cum servus Dei Constantino augusto spatium unius noctis expetisset, ut pro hoc ipso Dominum supplicaret, facto mane ita eidem augusto respondit: «Gens Langobardorum superari modo ab aliquo non potest, quia regina quedam ex alia provintia veniens basilicam beati Iohannis Baptiste in Langobardorum finibus construxit et propter hoc ipse beatus Iohannes pro Langobardorum

    p. 76

    gente continue intercedit. Veniet autem tempus quando ipsius oraculum habebitur despectui, et tunc gens ipsa peribit». Quod nos ita factum esse probavimus, qui ante Langobardorum perditionem eandem beati Iohannis basilicam, que utique in loco qui Modicia dicitur est constituta, per viles personas ordinari conspeximus, ita ut indignis et adulteris, non pro vite merito, sed premiorumdatione, isdem locus venerabilis largiretur.

    [31.] Igitur, ut diximus, Constans augustus cum Tarentum venisset, egressus exinde Beneventanorum fines invasit, omnesque pene per quas venerat Langobardorum civitates cepit. Luceriam quoque, opulentam Apulie civitatem, expugnatam fortius invadens diruit et ad solum usque prostravit. Agerentiam sane propter munitissimam loci positionem capere minime potuit. Deinde cum omni suo exercitu Beneventum circumdedit et eam vehementer expugnare cepit, ubi tunc Romoald, Grimoaldi filius adhuc iuvenulus, ducatum tenebat. Qui statim ut imperatoris adventum cognovit, nutricium suum nomine Sensualdum ad patrem Grimoaldum trans Padum direxit, obsecrans, ut quantotius veniret, filioque suo ac Beneventanis, quos ipse nutriverat, potenter succurreret. Quod Grimoald rex audiens, statim cum exercitu, filio laturus auxilium, Beneventum pergere cepit. Quem plures ex Langobardis itinere relinquentes ad propria remearunt, dicentes, quia expoliasset palatium, et iam non reversurus repeteret Beneventum. Interim imperatoris exercitus Beneventum diversis machinis vehementer expugnabat; econtra Romoald cum Langobardis fortiter resistebat. Qui quamvis cum tanta multitudine congredi manu ad manum propter paucitatem exercitus non auderet, frequenter tamen cum expeditis iuvenibus hostium castra inrumpens, magnas eisdem inferebat undique clades. Cumque Grimoald eius pater iamque properaret, eundem nutricium eius de quo premisimus ad filium misit, qui ei suum adventum nunciaret. Qui cum prope Beneventum venisset, a Grecis captus, imperatori delatus est, qui ab eo unde advenire requirens, ille se a Grimoaldo rege venire dixit eundemque regem citius adventare nunciavit. Statimque

    p. 78

    imperator exterritus, consilium cum suis iniit, quatenus cum Romoaldo pacisceretur ut Neapolym possit reverti.

    [32.] Acceptaque obside Romoaldi sororem cui nomen Gisa fuit, cum eodem pacem fecit. Eius vero nutricium Sesualdum ad muros duci precepit, mortem eidem minatus, si aliquid Romoaldo aut civibus de Grimoaldi adventum nuntiaret, sed potius asseveraret eundem venire minime posse. Quod ille ita se facturum ut ei precipiebatur promisit. Sed cum prope muros advenisset, velle se Romoaldum videre dixit. Qui cum Romoald citius advenisset, sic ad eum locutus est: «Constans esto, domine Romoald, et habens fiduciam noli turbari, quia tuus genitor citius tibi auxilium prebiturus aderit. Nam scias eum hac nocte iuxta Sangrum fluvium cum valido exercitu manere. Tantum obsecro, ut misericordiam exhibeas cum mea uxore et filiis, quia gens ista perfida me vivere non sinebit». Cumque hoc dixisset, iussu imperatoris caput eius abscisum atque cum belli machina, quam petrariam vocant, in urbem proiectum est. Quod caput Romoald sibi deferri iussit ‹idque› lacrimans osculatus est dignoque in loculo tumulari precepit.

    [33.] Metuens igitur imperator subitum Grimoaldi regis adventum, dimissa Beneventi obsidione, Neapolym profiscitur. Cuius tamen exercitum Mitola Capuanus comes iuxta fluenta Caloris fluminis, in loco qui usque hodie Pugna dicitur, vehementer adtrivit.

    [34.] Postquam vero imperator Neapolym pervenit, unus ex eius optimatibus, cui nomen Saburrus erat, ab augusto, ut fertur, viginti milia militum expetiit seque cum Romoaldo pugnaturum victoremque spopondit. Qui cum accepto exercitu ad locum, cui Forinus nomen est, advenisset, ibi castra posuisset. Grimoald, qui iam

    Beneventum advenerat, hec audiens, contra eum proficisci voluit. Cui filius Romoald: «Non est opus», inquid, «sed tantum partem nobis de exercitu vestro tribuite. Ego, Deo favente, cum eo pugnabo, et cum vicero maior utique gloria vestre potentie adscribetur». Factumque est, et accepta aliqua parte de patris

    p. 80

    exercitu pariterque cum suis hominibus contra Saburrum proficiscitur. Qui priusquam bellum cum eo iniret, a quatuor partibus tubas insonare precepit moxque super eos audenter inrupit. Cumque utreque acies forti intentione pugnarent, tunc unus de regis exercitu nomine Amalongus, qui regium contum ferre erat solitus, quendam Greculum eodem conto utrisque manibus fortiter percutiens, de sella super quam equitabat sustulit eumque in aera super caput suum levavit. Quod cernens Grecorum exercitus, mox inmenso pavore perterritus in fugam convertitur, ultimaque pernicie cesus, sibi fugiens mortem, Romoaldo et Langobardis victoriam peperit. Ita Saburrus, qui se imperatori suo victorie tropeum de Langobardis promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans ignominiam deportavit. Romoald vero, patrata de inimicis victoria, Beneventum triumphans reversus est, patrique gaudium et cunctis securitatem, sublato hostium timore, convexit.

    [35.] At vero Constans augustus, cum nichil se contra Longobardos gessisse conspiceret, omnes sevicie sue minas contra suos, hoc est Romanos, retorsit. Nam egressus Neapolym, Romam perrexit, cui sexto ab urbe miliario Vitalianus papa cum sacerdotibus et Romano populo occurrit. Qui augustus cum ad beati Petri limina pervenisset, optulit ibi pallium auro texto; et manens apud Romam duodecim diebus, omnia que fuerant antiquitus instituta ex ere in ornamentum civitatis deposuit, in tantum ut etiam basilicam beate Marie, que aliquando Pantheum vocabatur et conditum fuerat in honore omnium deorum, et iam ibi per concessionem superiorum principum locus erat omnium martirum, discoperiret tegulasque ereas exinde auferret easque simul cum aliis omnibus ornamentis Constantinopolym transmitteret. Deinde reversus imperator Neapolym itinere terreno, perrexit civitatem Regium. Ingressusque Siciliam, per indictionem septimam habitavit in Syracusa, et tales afflictiones imposuit populo seu habitatoribus vel possessoribus Calabrie, Sicilie, Africe atque Sardinie, quales antea nunquam audite sunt, ita ut etiam uxores a maritis vel filii a parentibus separarentur. Sed et alia multa et inaudita

    p. 82

    harum regionum populi sunt perpessi, ita ut alicui spes vite non remaneret. Nam et vasa sacrata vel cymilia sanctarum Dei ecclesiarum imperiali iussu et Grecorum avaritia sublata sunt. Mansit autem imperator in Sicilia ab indictione septima usque in duodecimam, sed tandem tantarum iniquitatum penas luit, atque dum se in balneo lavaret, a suis extinctus est.

    [36.] Interfecto igitur apud Syracusas Constante imperatore, Mecetius in Sicilia regnum arripuit, sed absque orientalis exercitus voluntate. Contra quem Italie milites alii per Hystriam, alii per partes Campanie, alii vero a partibus Africe et Sardinie venientes in Syracusas, eum vita privarunt. Multique ex iudicibus eius detruncati, Constantinopolym perducti sunt, cum quibus pariter et falsi imperatoris caput est deportatum.

    [37.] Hec audiens gens Sarracenorum, que iam Alexandriam et Egyptum pervaserat, subito cum multis navibus venientes, Siciliam invadunt, Syracusas ingrediuntur multamque stragem faciunt populorum, vix paucis evadentibus, qui per munitissima castra et iuga confugerant montium, auferentes quoque predam nimiam et omne illud quod Constans augustus a Roma abstulerat ornatum in ere et diversis speciebus; sicque Alexandriam reversi sunt.

    [38.] Anno autem ab incarnatione Domini sexcentesimo quadragesimo septimo Primogenius patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem gubernavit annos viginti, mensibus III, dies VII. Huic succesit Maximus, cuius tempore Maurus Altinensis episcopus non ferens Langobardorum insaniam, Severini pape auctoritate ad Torcellensem insulam venit ibique suam sedem corroborare et pro futuro manere decrevit. Qui Altinensem ecclesiam gubernavit annos IIII et mortuus est. Huic successit Iulianus episcopus.

    p. 84

    [39.] Igitur extincto, ut diximus, Constante augusto, punitoque qui ei successerat Mezezio tyrranno, Romanorum regnum Constantinus Constantii augusti filius suscepit regendum. Sarraceni Siciliam invadunt et preda nimia secum ablata mox Alexandriam redeunt.

    [40.] Agatho papa ex rogatu Constantini, Heracli et Tyberii, principum piissimorum, misit in regiam urbem legatos suos, in quibus erat Iohannes Romane ecclesie tunc diaconus, non longe post episcopus, pro adunatione facienda sanctarum Dei ecclesiarum. Qui benignissime suscepti a reverendissimo fidei catholice defensore Constantino iussi sunt, remissis disputationibus phylosophicis, pacifico conloquio de fide vera perquirere, datis eis de bibiotheca Constantinopolitana cunctis antiquorum patrum quos petebat libellis. Adfuerunt autem et episcopi CL, presidente Georgio patriarcha regie urbis, et Antiochie Macario, et convicti sunt qui unam voluntatem et operationem astruebat in Christo, falsasse patrum catholicorum dicta perplurima. Finito autem conflictu, Georgius correptus est, Macarius vero cum suis sequacibus simul et precessoribus Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, Paulo et Petro anathemizatus et in locum eius Theophanius, abbas de Sicilia, Antiochie episcopus factus. Tantaque gratia legatos catholice pacis comitata est, ut Iohannes Portuensis episcopus, qui erat unus ex ipsis, dominica octavarum pasche missas publicas in ecclesia sancte Sophye coram principe et patriarcha latine celebraret.

    [41.] Hec est sexta synodus universalis, Constantinopolym celebrata et greco sermone scripta, temporibus pape Agathonis, exsequente ac residente piissimo principe Constantino intra palatium suum, simulque legatos apostolice sedis et episcopis CL residentibus. Prima enim universalis synodus in Nicea congregata est contra Arrium CCCXVIII patrum, temporibus Iulii pape sub Constantino

    p. 86

    principe. Secunda in Constantinopolym CL patrum, contra Macedonium et Eudoxium temporibus Damasi pape et Gratiani principis, quando Nectarius eidem urbi est ordinatus episcopus. Tercia in Epheso CC patrum contra Nestorium auguste urbis episcopum sub Theodosio magno principe et papa Celestino. Quarta in Calcedone patrum DCXXX sub Leone papa temporibus Marciani principis contra Euthycen nefandissimorum presulem monachorum. Quinta item in Constantinopolym temporibus Vigilii pape sub Iustiniano principe contra Theodorum et omnes hereticos. Sexta hec, de qua in presenti diximus.

    [42.] Sancta et perpetua virgo Christi Edildruda, filia Anne regis Anglorum, et primo alteri viro permagnifico et post Hecfrido regi coniux data, postquam XII annos thorum incorrupta servavit maritalem. Post reginam, sumpto velamine sacro, virgo sanctimonialis efficitur. Nec mora etiam virginum mater et nutrix pia sanctarum, accepto in construendum monasterium loco quem Eilge vocant. Cuius merita vivacia testatur etiam mortua caro, que est post XVI annos sepulture cum veste qua involuta est incorrupta reperitur.

    [43.] Mortuo quoque Maximo hac tempestate, qui ecclesiam Gradensem gubernavit annos XX. Huic successit Stephanus patriarcha.

    [44.] Circa hec tempora Lupus dux Foriulanus in Gradus insula cum equistri exercitu per strata que antiquitus per mare facta fuerat introivit, et depredata ipsa civitate, Aquilegensis ecclesie thesauros exinde auferrens reportavit.

    [45.] Inter hec Constantinus imperator apud Constantinopolym moritur, et eius minor filius Iustinianus Romanorum regnum suscepit, cuius per decem annos

    p. 88

    gubernacula tenuit. Hic Africam a Saracenis abstulit et cum eisdem pacem terra marique fecit. Hic Sergium pontificem, quia in erroris illius synodo, quam Constaninopolym fecerat favere et subscribere noluit, misso Zacharia, protospathario suo, iussit Constantinopolym deportari. Sed militia Ravenne vicinarumque partium iussa principis nefanda contempnens, eundem Zachariam cum contumeliis ab urbe Roma et iniuriis pepulit. Iustinianus ob culpam perfidie regni gloria privatus exul in Pontum secedit.

    [46.] Anno ab incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo secundo Stephanus patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem rexit annos quinque. Huic successit Agathon.

    [47.] Contra hunc superscriptum Iustinianum Leo augustalem dignitatem arripiens, eum regno privavit; regnumque Romanorum tribus annis regens, Iustinianus exulem in Ponto servavit.

    [48.] Rursumque Tyberius contra hunc Leonem insurgens, regnum eius invasit eumque toto quo ipse regnavit tempore in eadem civitate in custodia tenuit.

    [49.] At vero Iustinianus, qui amisso principatu in Ponto exulabat, auxilio Terebelli Vulgarum regis regnum rursus recipiens, eos qui se expulerant patricios occidit. Leonem quoque et Tyberium, qui locum eius usurpaverant, cepit et in medio circo coram omni populo iugulari fecit. Gallicinum vero patriarcham Constantinopolytanum erutis oculis Romam misit Cyrumque abbatem, qui eum in Ponto exulem aluerat, episcopum in loco Gallicini constituit. Hoc Constantinum

    p. 90

    papam ad se venire iubens, honorifice suscepit ac remisit; quem prostratus in terra pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta eius ecclesie privilegia renovavit. Qui cum exercitum in Ponto mitteret ad comprehendendum Phylippicum, quem ibi religaverat, multum eum eisdem venerabilis papa prohibuit, ne hoc facere deberet, sed tamen inhibere non potuit.

    [50.] Conversus omnis exercitus ad partem Phylippi, fecit eum ibidem imperatorem, reversusque cum eo ad Constantinopolym pugnavit contra Iustinianum ad duodecimum ab urbe miliarium et victo atque occiso Iustiniano, regnum suscepit Phylippicus.

    [51.] Hoc quoque tempore mortuo Agathone patriarcha, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos decem, huic successit Christoforus. Circa hec tempora Iulianus Altinensis episcopus mortuus est, qui ecclesiam rexerat annos quadraginta et octo. Huic successit Deusdedi episcopus, qui sancte Dei genitricis ecclesiam devotissime componere variisque marmoribus condecorare perfecerat.

    [52.] At vero Phylippicus, qui et Bardanis dictus est, postquam imperiali dignitate confirmatus est, Cyrum, de quo dixeramus, de pontificatu eiecto, ad gubernandum monasterium suum Pontum redire precepit. Hic Phylippicus Constantino pape litteras pravi dogmatis direxit, quas ille cum apostolice sedis concilio respuit; et huius rei causa fecit picturas in porticu Sancti Petri, qui gestas sex sanctarum synodorum universalium retinent. Nam et huiusmodi picturas, cum haberentur in urbe regia, Phyilippicus iusserat auferri. Statuit populus Romanus nec heretici imperatoris nomen aut chartas aut figuram solidis susciperent. Unde nec eius effigies in ecclesia introducta est, nec nomen ad missarum sollempnia prolatum.

    p. 92

    Hic cum annum unum et sex mensibus regnum gessisset, contra eum Anastasius, qui et Artemius dictus est, insurgens eum regnum expulit oculisque privavit, nec tamen occidit. Hic Anastasius litteras Constantino pape Romam per Scolasticum patricium et exarcum Italie direxit, quibus se fautorem catholice fidei et sancti sexti concilii predicatorem esse declaravit.

    p. 94

    [Liber II]

    [1.] Igitur dum apud eandem provintiam populorum multitudine permanerent, tribunis tantummodo maluerunt subesse. Unde factum est quo spatio centum quinquaginta annorum unoquoque anno ad huius officii fastigium sublimabant qui illorum causas examinis censura experiri satagerent. Et quoniam omnino patrios fines dolebant a barbaris possidere, maxima inter utrasque partes iurgia versabatur ita ut inter se vicissim molestias et depopulationes conferre decertarent.

    [2.] Temporibus nempe imperatoris Anastasii et Liuprandi Langobardorum regis, omnes Venetici, una cum patriarcha et episcopis convenientes, communi consilio determinaverunt quod dehinc honorabilius esse sub ducibus quam sub tribunis manere. Cumque diu pertractarent quem illorum ad hanc dignitatem proveherent, tandem invenerunt peritissimum et illustrem virum, Paulitionem nomine, cui iusiurandi fidem dantes, eum apud Eraclianam civitatem ducem constituerunt. Qui tante fuerat temperantie ut equo moderamine suos diiudicaret. Cum Liuprando vero rege inconvulse pacis vinculum confirmavit; apud quem pacti statuta, que nunc inter Veneticorum et Longobardorum populum manent, impetravit. Fines etiam Civitatis nove, que actenus a Veneticis possidentur, iste cum eodem rege instituit, id est a Plave maiore, secundum quod designata loca discernuntur, usque in Plavisellam.

    [3.] Anno incarnationis Domini DCCXVII Christoforus patriarcha ex hac luce migravit. Huic successit Donatus. Circa hec tempora Deusdedi Torcellensis episcopus, qui ecclesiam rexerat annos XX et IIII, ex hac luce migravit; cui successit Honoratus episcopus.

    [4.] Theodosius anno I. Hic electus est imperatorem, Anastasium apud Niceam gravi prelio vicit datoque sibi sacramento clericum fieri ac presbiterum fecit

    p. 96

    ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, cum esset catholicus, mox in regia urbe ymaginem illam venerandam, in qua sancte sex synodus erat depicta et a Phylippico fuerat deiecta, pristino in loco erexit.

    [5.] Tyberis fluvius alveum suum egressus multa Romane fecit exitia civitati, ita ut in via Lata ad unam et semis staturam excrescerat atque a porta Sancti Petri usque ad pontem Molvium aque se descendentes coniungerent. Mansit autem diebus septem, donec agentibus letanias crebras civibus octavum demum diem revertit.

    [6.] His temporibus multi Anglorum gentes, nobiles et ignobiles, viri et femine, duces et privati, divinis amoris instincta de Britania Romam venire consueverant. Inter quos etiam reverentissimus abba meus Ceolfridus annos natus LXXIIII, cum esset presbiter annis quadraginta septem, abbas autem annis XXXV, ubi Lingonas pervenit, ibi defunctus atque in ecclesia beatorum geminorum martirum sepultus est. Qui inter alia donaria, que adferre disposuerat, misit ecclesie sancti Petri Pandectem a beato Ieronimo in latinum ex hebreo vel greco fonte translatum.

    [7.] Eodem tempore mortuo Honorato episcopo, qui Altinensem ecclesiam rexerat annos VII, Vitalis ad regendam suscepit ecclesiam.

    [8.] Leo annis VIIII. Saraceni cum immensu exercitu Constantinopolym venientes, triennio civitatem obsident, donec civibus multa instantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame, frigore, pestilentia perirent ac sic pertesi obsidionis absederent. Qui inde regressi Vulgarorum gentem, que est super Danubium, bello adgrediuntur, et ab hac quoque victi refugiunt, ac naves repetunt suas. Quibus cum altum peterent, ingruente subita tempestate, plurimi etiam mersis, sive confractis per littora navibus, sunt necati.

    p. 98

    [9.] Liudprandus audiens quod Sarraceni depopulata Sardinia etiam loca fedarent illa, ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem barbarorum olim translata et honorifice fuerant condita, misit et dato magno pretio accepit et transtulit ea in Ticinis ibique cum debito tanto patri honore recondidit.

    [10.] Anno ab incarnatione Domini DCCXXVII, mortuo Paulitione duce apud Civitatem novam, qui ducavit annis XX, mensibus VI, cui successit Marcellus dux. Eo quoque tempore Leo imperator migravit a seculo; cui successerat Constantinus. Circa hec tempora Donatus patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem rexit annis VII. Huic successit Antoninus patriarcha.

    [11.] Eodem quoque tempore prelibato Marcello duce mortuo, qui apud Civitatem novam Venecie ducatum annis decem et octo et diebus viginti gubernaverat, cui successit Ursus dux, qui etiam in eadem civitate sepedictum ducatum rexerat annis XI et mensibus V. Unde postmodum Venetici illum acri livore interimentes, quinque annorum spatio magistris militum tantummodo subditi manere voluerunt. Primus quorum nomine Leo dicebatur, cuius potestas super eosdem fuit anno I. Deinde secundus illorum nominabatur Felix, cognomento Cornicula, qui similiter illos unius anni spatio rexerat. Exinde tercius magister militum vocitabatur Deusdedi, filius sepedicti Ursonis interfecti ducis, qui etiam unius anni spatio illius potestatis fuerat. Postmodum quartus ex is habebatur Iubianus nomine, ypatus; eiusdem honoris unius anni similiter possessor fuerat.

    [12.] Cuius quoque diebus exarchus, Ravenne primas, Venetiam veniens, nimiumque Veneticos postulans quatenus propriam urbem, quam Ildebrandus, nepos Liubrandi regis, et Paradeus, Vicentinus dux, captam habuerant, tueri atque defendere eorum auxiliis potuisset. Cuius Venetici faventes petitioni, navali cum exercitu prelibatam Ravennam ad urbem properantes, unus illorum, Ildebrandus

    p. 100

    scilicet, vivus ab eis captus est, alter vero, qui dicebatur Paradeus, acriter dimicando occubuerat, atque huiusmodi exarcho prelibato primati urbs decenter est restituta.

    [13.] Ob quam rem Gregorius quoque, apostolicus urbis Rome, tota aviditate sepedicte urbi subveniendo, propriam epistolam, que inferius legitur, Antonino Gradensi patriarcha miserat, ut Veneticos amabili obsecratione inlicere deberet ad eandem defendendam urbem venirent. «Dilectissimo fratri Antonino Gregorius. Quia peccato faciente Ravenantium civitas, qui caput erat omnium, ab nec dicenda gente Longobardorum capta est et filius noster eximius domnus exarchus apud Venecias, ut cognovimus, moratur, debeat tua fraterna sanctitas ei aderere et cum eo nostra vice pariter decertare, ut ad pristinum statum sancte rei publice et imperiali servicio dominorum filiorumque nostrorum Leonis et Constantini, magnorum imperatorum, ipsa revocetur Ravenantium civitas, ut zelo et amore sancte fidei nostre in statu rei publice et imperiali servicio firmi persistere Domino quooperante valeamus. Deus te incolomem custodiat, dilectissime frater».

    [14.] His prelibatis post decessum predictorum quatuor militum magistrorum, quintus eiusdem prefecture ordinatur, qui Iohannes Fabriacus vocabatur; cuius simili modo, ut alii, principatus unius anni spatio manserat, ipsiusque etiam a Veneticis oculi avulsi sunt.

    [15.] His quoque temporibus Antoninus Gradensis patriarcha a presenti luce migraverat; cuius regimen annis XXII et mensibus X insuper et diebus XX fuerat. Hisdem etiam diebus Foriulensis ecclesia a Sereno presule regebatur, qui nullius iustitie expertus, sed usurpationis causa regia potestate ab apostolica sede pallium primus tantummodo acquisivit, ac huiusmodi epistolam a Gregorio antistite Romano accepisse dinoscitur. «Tanto munere quis ditatur quantum in sublimitate positus de se ex mandato

    p. 102

    domini Redemptoris humiliter sentit. Etenim pastoralis dignitas singulariter ex humilitate ornatur, spernendum quippe apostolica lectio arguit elatos. Et si accepisti, quid gloriaris quasi si non acceperis? Nam dum ad cumulum tui honoris, precibus eximii filii nostri regis flexi, plurimum etiam pro rectitudine fidei, quam te tuamque ecclesiam tenere et amplectere cognovimus, provocati, pallium tibi direximus interdicentes et inter cetera ne unquam aliena iura invaderes, aut temeritatis ausu usurpares iurisdictionem cuiusquam, sed in his esses contentus, que usque actenus possedisti. Nunc vero, ut cognovimus, Gradensis presulis niteris pervadere iura atque ex his que possedit nunc usque usurpare. Ne ergo in quodam existas temerator, ex apostolica auctoritate precipimus, nec ullo modo terminos excedas ad eum possessos, sed solum sufficiat in his que modo usque possedisti, nec amplius quam in finibus procul dubio gentis Langobardorum existentibus gressum tendere presummas, ut non iniuste suscepisse gratiam collata pallii ex presumptione ostendas et inde apostolici vigore concilii, si inobediens fueris comprobatus multum et indignus iudiceris».

    [16.] Eodem etiam tempore Emilianus patriarcha, qui Gradensem ecclesiam annis VIII et dies V gubernaverat, in pace vitam finivit; cui deinde Vitalianus in eadem successerat sede. His quoque temporibus prelibatus Vitalis, qui Altinensem annis VIIII et mensibus VI ecclesiam rexerat, ab hac luce subtractus est; Severinus postmodum, vite eius adsecutor, in eadem fuerat dignitate ordinatus.

    [17.] Eisdem etiam diebus Venetici, magistrorum militum prelibate prefecture dignitatem abominantes, rursum, ut quondam, ducem, videlicet Deusdedem, sepedicti Ursonis ypati filium, in Metamaucense insula sibi crearunt; cuius regimen extitit spatio annis XIII. Ipse quoque post hec, cum decoris et honestatis gratia castrum, quod Brundulus dicitur, non eo loco in quo nunc situm videtur, sed ultra presentem ripam fluminis condere voluit et illic a quodam infideli, Galla nomine, eius avulsi sunt oculi ipsiusque ducatum auferens possessorque eius unius anni spatio fuerat. Super quem deinde Venetici irruentes unaque conspirantes voluntate, oculos similiter illius eruerunt.

    p. 104

    [18.] Loco cuius Dominicum, cognomento Monegarium Metamaucensem, ducem sibi fecerunt et, ut mos vulgi est, qui nunquam in preposita voluntate persistens, sed quandam superstitiosa stultitia alias atque alias adinventiones excogitans, primo illius ducati anno tribunos duos, qui sub ducali decretu consisterent, sibi preposuerunt. Quod etiam per singulos annos prenominati ducis vite facere conati sunt. Deinde prefati Venetici, facta conspiratione, eiusdem Dominici ducis oculos evellerunt, fueruntque anni ducatus illius numero octo.

    [19.] Post dicessum cuius omnis Veneticorum frequentia simul collecta quendam civem Heraclianae civitatis, Mauricium nomine, peritissimum seculari studio, ducatus honore apud Metamaucensem insulam sublimavit. Qui dum sapienter et honorifice Veneticorum causam in omnibus tractaret, undecimo sui ducatus anno apud Olivolensem insulam apostolica auctoritate novum episcopatum fore decrevit, in quo quendam clericum, Obelliebatum nomine, episcopum ordinavit. Dehinc, cum triginta et uno anno ducatus dignitatem gubernaret, iam effectus senex, populo interpellante, Iohannem suum filium honoris sui habere consortem complacuit; duobus postmodum annis cum sobole extitit et sic ultimum in pace finivit diem. Praeterea cum essent anni a Domini incarnacione octigenti viginti tres, Iohannes, Mauricii antedicti filius, honoris fastigium apud eandem insulam adorsus est gubernare; quem neque scripto neque relatione experti sumus suae patriae commoda bene tractasse. Extitit quidem sibi filius, Mauricius nomine, cui octavo decimo anno sui ducatus eiusdem dignitatis societatem concessit. Temporibus quorum apud Veneciam adeo excrevit mare, ut omnes insulas ultra modum cooperiret.

    [20.] Circa haec siquidem tempora Constantini augusti oculi a quibusdam suis militibus evulsi sunt et Herenis augusta imperium cepit gubernare.

    p. 106

    [21.] Mortuo vero Obeliebato episcopo, qui Olivolensem episcopatum rexerat annis XX et III, Christoforus extitit ei successor.

    [22.] Anno vero vigesimo tercio ducatus predicti Iohannis, comperta occasione, suum filium Mauricium navali exercitu ad Gradensem urbem, ut domnum Iohannem, sanctissimum patriarcham, interficeret, destinavit. Ubi illuc pervenit, paternis iussionibus optemperare studens, eundem sanctissimum virum crudeliter interfecit. Cuius mors maximum dolorem suis reliquit civibus, quoniam insons fuerat interemptus. Gubernavit autem predictus Dei vir Gradensem ecclesiam annis […], sepultusque fuit in sancti Marci capella post sanctorum martyrum mausolea; quem successit Fortunatus ad regendam ecclesiam.

    [23.] Eodem quoque tempore domnus Carolus Francorum rex Romam adiit ibique ab apostolico coronatus et unctus est in imperatore. Mortua est namque Herenis augusta, quae rexerat imperium annis VIII et Nicyforus imperiale fastigium adeptus est. Quem quidam tirrannus, Turchis nomine, magna expedicione stipatus, conatus est ad praelium provocare. Sed augustus cum sui imperii pene omnia loca contra tyrrannum tueretur, tantumodo solum Tarsaticum destruere potuit. Postmodum vero predictus tirrannus penitens quod contra imperiale numen aliquod nefas peregisset, devotus et cernuus suam adinvenit gratiam.

    [24.] Prelibatus siquidem Fortunatus patriarcha acriter dolens interfectionem sui decessoris et parentis, insidias adversus Mauricium et Iohannem duces composuit et, relicta sede et urbe, ad Italiam perexit. Quem etiam secutus est quidam tribunus, Obellierius nomine, Metamaucensis, Felix tribunus, Dimitrius,

    p. 108

    Marianus seu Fuscarus Gregorii et nonnulli alii Veneticorum maiores, ex quibus solus patriarcha in Franciam ivit. Ceteri vero remanserunt in quadam civitate non procul a Venecia, nomine Tarvisio, ibique non diutius degentes, consilio illorum ammoniti qui in Venetia morabantur, Obellierium tribunum ducem elegerunt. Quo Iohannes et Mauricius duces comperto, adtriti timoratione, fuga lapsi sunt. Alter illorum Franciam, id est Mauricius, alter vero Mantuam adivit, ubi adeo commorati sunt, ut neuter illorum Veneciam rediret, sed illic diem clauserunt extremum. Christoforus etiam Olivolensis episcopus, dum Obelierii ducis adventum non auderet prestolari, cum predictis ducibus fuga lapsus est. Tunc hisdem Obelierius audacter Veneciam intravit. Qui cum devote et honorifice a populo susceptus esset, suum fratrem, videlicet Beatum nomine, dignitate fecit sibi socium. Hac etiam tempestate Civitas nova, que vocatur Eracliana, a Veneticis destructa est. Deinde predicti duces navalem exercitum ad Dalmaciarum provinciam depopulandam destinaverunt.

    [25.] Olyvolensis namque sedis, que proprio pastore vacua videbatur, Iohanni diacono electo a plebe fuerat adtributa. Post aliquod vero tempus Fortunatus patriarcha cum Christoforo episcopo de Francia repedavit. Quibus cum fas non esset Veneciam penetrare, in sancti Cipriani ecclesia, plebe scilicet Altinatis episcopii, quae scita est apud Mistrinam, ospitati et aliquamdiu commorati sunt. Verum postquam domnus Fortunatus Christofori episcopi sedem a Iohanne diacono iniuste usurpatam didicit, prorsus doluit, et tractare studiosissime cepit qualiter sibi faveret ut eum ad propriam sedem restituere posset.

    p. 110

    Iohannes siquidem predictus diaconus quadam die cum incautus iret, a Fortunato patriarcha captus et diu detentus est. Sed ubi excogitaret quid de illo agere deberet, nocte fuga lapsus evasit et instanter Obellierium ducem adivit. Cui cum ea que passus a Fortunato fuerat ordine recitaret, pocius ducis animum adversus eundem patriarcham in odium quam antea esset excitavit. Tamen, consulente patriarcha, Christoforus sedem suam tandem recepit; Iohannes vero diaconus reversus est ad propriam domum. Igitur Fortunatus patriarcha, cum per aliquanta temporum spacia exsul a propria sede maneret, Gradensem disposuit reciprocare urbem. Et quia valde Nicetae patricii adventum prestolari formidabat, qui tunc missus ab imperatore cum exercitu in partes Dalmaciarum atque Veneciarum veniebat, relicta sede et propria urbe, iterum Franciam petiit. Iohannes vero diaconus, qui electus fuerat in episcopatu Olyvolensi, ordinatus est patriarcha.

    [26.] Obellierius siquidem dux per Nicetam patricium spatharii honorem suscepit. Beatus vero, frater eius, cum predicto Niceta Constantinopolim ivit secumque deferens Veneticorum obsides et Christoforum episcopum et Felicem tribunum, quos augustus exilio dampnavit. Gubernavit autem predictus Christoforus Olivolensem ecclesiam annis duodecim; quem successit Christoforus presbyter, qui sancti Moysi ecclesiae estitit plebanus. Eodem quoque tempore civitas Eracliana a Veneticis iterum devastata et igne combusta est. Tunc Beatus dux, qui cum Niceta patricio Constantinopolim ivit, in Veneciam reversus, ab imperatore honore ypati condecoratus est. Deinde Obelierius et Beatus duces Valentinum, tercium illorum fratrem, in dignitate sui ducatus habere consortem voluerunt.

    [27.] Interea foedus quod Veneticorum populus olym cum Italico rege habebat,

    p. 112

    illo tempore, Pipino agente rege, disruptum est et hisdem rex ingentem exercitum Longobardorum ad Veneticorum provinciam capiendam promovit. Qui cum magna dificultate portus, qui dividunt insularum littora, pertransisset, tandem ad quendam locum, qui Albiola vocatur, pervenit. Nulla racione in antea pertendere gressum valuit, ibique duces, stipati magna Veneticorum expedicione, eundem regem audacter aggressi sunt et divinitus datum est Veneticis de inimicis triumphum, sicque predictus rex confusus recessit. Igitur anno incarnacionis Redemptoris nostri […] Pipinus rex deposuit hominem et Constantinopolitani missi, qui tunc ad eum legationis causa veniebant, mortuo ipso, reversi sunt.

    [28.] Iohannes siquidem patriarcha, qui per quattuor annorum spacia Gradensem sedem vivente pastore usurpavit, sinodali censura depositus est. Licet iniuste sedem invaderet, tamen ante sanctorum martyrum Hermachore et Fortunati, seu Hyllari et Taciani corpora, nec non et sancti Marci capellam marmoreis columnis et tabulis honorifice choros componere studuit; in sanctae vero Dei genitricis Mariae ecclesia supra altare ciborium peregit. Fortunatus dehinc ad propriam sedem reversus est. Et quia nulla ratione sui operis plenitudinem exarare me posse existimo, partem, quam corrundam relatione expertus sum, stilo adnotare studui. Ecclesiarum namque altaria Gradensis urbis lamminis argenteis condecoravit et supra altaria martyrum argentea templa composuit. Ecclesiam vero sanctae Agathe martyris a fundamentis ipse edificare devotissime fecit, ubi martyrum quadraginta et duo corpora in eiusdem ecclesiae cripta recondivit. Ceterum vero quicquid in thesauris seu in ecclesiarum ornamentis peregit, nemo nominatim exprimere potest.

    [29.] Hac quidem tempestate nuntius Constantinopolitanus, nomine Ebersapius, Venetiam adivit et Veneticorum consilio et virtute hoc peregit, ut utrique duces et dignitatem et patriam amitterent; unus, id est Obelierius, Constantinopolim, alter vero Iateram petiit. Qui quinque annorum spacio Veneticorum ducatum

    p. 114

    gubernaverunt. Deinde cum essent anni ab incarnatione Domini […] apud Rivoaltensem insulam Venetici communi decreto ducatus sedem habere maluerunt et ad hunc honorem quendam virum, Agnellum nomine, qui palatii hucusque manentis fuerat fabricator, sublimarunt. Sub dignitate etiam cuius duos tribunos per singulos annos fieri constituerunt.

    [30.] Eodem quidem anno Michahel imperator cum ad expungnandam Bulgarorum gentem aggressus esset, in tantum inimicorum multitudinem perterritus fuit, ut proprio relicto exercitu fugam Constantinopolim arripuit et, quia valde sibi ignominiosum hoc fecisse videbatur, non palacium sed monasterium petiit. Tunc Leo, qui illius exercitus ductor et signifer erat, pugnam patrare minime timuit et Deo favente cum triumpho urbem reversus est; quem imperatorem omnes fieri conlaudaverunt. Postmodum vero Constantinum suum filium socium habere in hac dignitate voluit.

    [31.] Prelibatus siquidem Agnellus dux, cum duos haberet natos, unus illorum, id est Iustinianus, Constantinopolim destinavit. Quem imperator honorifice suscipiens, ipati honorem sibi largivit; alterum vero, id est Iohannes, ducem fieri promovit. Dehinc autem non post longum tempus Iustinianus ipatus Constantinopoli ad propriam repedavit. Dolens fratrem suum in honore fastigiatum, contempsit adire palatium, sed in sancti Severi ecclesia una cum sua coniuge hospitatus est. Pater namque eius non diu filii molestationem et abscentiam passus fuit, quoniam valde illum diligebat, interdixit honorem Iohanni et, expulso a patria, apud Iateram civitatem exilio retrusus est. Tunc satisfacere per omnia voluit Iustiniano suo filio; non solum ipsum sed etiam Agnellum, suum nepotem, eiusdem Iustiniani natum, consortem sui fecit ducatus. Unde factum est ut Iohannes, qui apud Iateram exulabat, fuga lapsus, primum Sclaveniam, deinde ad Italiam, ad Bergami civitatem, pervenit. Interea pater et frater, hoc audientes,

    p. 116

    miserunt nuncios imperatori Lodovico efflagitantes, ut sibi redderet filium fuga lapsum. Imperator vero, libenter illorum precibus optemperans, reddidit sibi fugitivum, quem absque mora Constantinopolim una cum uxore destinaverunt.

    [32.] Eo quoque tempore Leo imperator apud Constantinopolim interfectus, qui imperii principatum annis gubernaverat septem et Michahel imperium adeptus est.

    [33.] Agnellus vero predictus dux legationis causa suum nepotem et aequivocum Constantinopolim misit ibique mortuus fuit. Fortunatus quidem patriarcha, cum non sedule in sua vellet degere sede, sed contra Veneticorum voluntatem sepissime Franciam repetebat et, quia hoc amodo ducibus displicebat, pepulerunt illum a sede et in loco eius ordinaverunt Iohannem, Sancti Servuli abbatem. Circa haec tempora apud Olivolensem insulam sancti Petri ecclesiam edificari incepta est.

    [34.] Antedictus quidem Fortunatus patriarcha, propria sede amissa, secundum quod diximus, Franciam cum Grecorum missis repetebat ibique aliquamdiu moratus diem finivit extremum. Gubernavit autem Gradensem ecclesiam per viginti et septem annorum spacia.

    [35.] Eo quoque tempore quidam Veneticorum conspirationem adversum duces facere conati sunt, ex quibus duo prope sancti Gregorii ecclesiam suspensi sunt, id est Iohannes Tornaricus et Bonus Bradanisso. Iohannes autem Monetarius fuga lapsus est ad Lotharium regem; tamen quicquid habuit et domus et fortuna depopulata sunt.

    [36.] Interea Iohannes abbas, qui electus in Gradensi pontificatu fuerat, sua sponte relicta sede, sancti Yllarii ecclesiam petens una cum monachorum contubernio

    p. 118

    quod in sancti Servoli monasterio degebat, monasterium ibi deinceps ordinare decrevit et habere pro futuro. Venerius deinde Gradensem adeptus est sedem, qui sancti Mauri ecclesiae, quae suburbio scita est, fabricator extitit.

    [37.] Anno quidem incarnationis Domini octingentesimo vigesimo secundo, mortuo Agnello duce, qui decem et octo annis Veneticorum ducatum gubernavit, ducatus dignitas in suo filio Iustiniano remansit.

    [38.] Hac etiam tempestate Michahel imperator, mittens exercitum ad Sciciliam, Veneticorum auxilium petiit. Cui Iustinianus dux quasdam bellicosas naves transmittere studuit, sed uterque exercitus minime aliquod triumphum consequi valuit. Eodem quoque tempore Iohannes, Agnelli antedicti ducis filius et Iustiniani frater, qui exul apud Constantinopolim extitit, ad Venetiam reversus est et, favente sibi Iustiniano fratre, dux effectus est. Iterum imperatore efflagitante, exercitum ad Sciciliam preparaverunt, qui etiam reversus est absque triumpho.

    [39.] Mortuo quidem Iustiniano duce, qui una cum patre gubernavit ducatum annis decem et septem et post mortem patris unius anni spacio, dignitas in suo fratre remansit. Fuerat namque predictus Iustinianus maximus ecclesiarum cultor, sancti vero Zachariae et sancti Hyllarii monasteriorum ipse extitit devotissimus fabricator. Ultimo vero vitae suae anno sanctisimi Marci evangelistae corpus, de Alexandria a Veneticis allatum, recipere promeruit. Qui tanti thesauri munus honorifice suscipiens, in sui palatii angulo peragere fecit capellam ubi illum reconditum posset reservari; interim ecclesia esset expleta quam hisdem domnus inchoavit, sed preventus morte, Iohannes, suus videlicet frater, ad finem perduxit.

    p. 120

    [40.] Circa haec tempora missus Sclavorum de insula Narrentis, ad domnum Iohannem ducem veniens, ab eo baptizatus est, pacem cum eo instituens, licet minime perdurasset.

    [41.] Interea Obellierius, qui apud Constantinopolim exilio fuerat dampnatus, Veneciam reciprocavit et in Vigilia civitate apud Curiclum sese retrusit. Quo audito, Iohannes dux ad eundem capiendum promovit exercitum. Sed cum diu predictam civitatem obsidione circumvallaret, tandem diviso exercitu, Metamaucenses ad predictum Obelierium confugium fecerunt. Exercitus vero, qui suo seniori fidem servabant, Metamaucensem insulam expugnantes prorsus incenderunt. Tunc domnus Iohannes dux iterum preparavit exercitum cum quo ipse veniens Vigiliam civitatem expugnavit et, capto Obelierio, decolare eum iussit. Cuius caput ad Metamaucensem insulam delatum in sabbati Sancti die iuxta sancti Martini marginem suspensum est.

    [42.] Eo autem tempore sancti Petri Olivolensis ecclesia, quae per novem annorum spacia fuerat fabricata, consecrationem recepit.

    [43.] Anno vero nostri Redemptoris ab incarnatione […] Istrienses episcopi, qui consecracionis donum a Gradensi patriarcha more solito recipiebant, Aquilegensi metropolitano, Longobardorum regis virtute coacti, sese subdiderunt.

    [44.] Interea quidam Veneticorum, id est Carosus tribunus et Victor nonnullique alii, facta conspiratione, Iohannem ducem, a Venecia pepulerunt et Carosus hanc usurpavit dignitatem. Tunc domnus Iohannes dux in Franciam ad Carolum regem ivit, qui eum devote suscipiens, honorem et solatium sibi inpendere procuravit. Sequenti vero anno Basilius tribunus et Iohannes Marturius et ceteri nobiliorum numero triginta, predicti Iohannis ducis fidelitate a patria exientes, in

    p. 122

    sancti Martini ecclesia, que apud Mistrinam loco qui vocatur Strada scita est, ospitati et tam diu commorati sunt, donec Veneticorum moltitudo ad illos conveniret, ut in Veneciam ad Carosi ducis periculum intrare sine aliquo obstaculo quivissent. Unde factum est quo quadam die, dum prelibatus Carosus dux securus in palacio maneret, a predictis hominibus captus, evulsis oculis exilio retrusus est. Sui quoque secutores, id est Deusdedus Grurus, Marinus Patricius, Dominicus Monatarius et Tritulus Gradensis, interfecti sunt. Dehinc neminem ducem constituere maluerunt, sed eo carente, ab Ursone Olivolensi episcopo et Basilio et Iohanne tribuno unius anni spacio diiudicabantur. Tunc domnus Iohannes dux de Frantia in sancti Dimitrii festivitate reversus est. Quem Venetici promte suscipientes, ducatum sibi restituere satagerunt.

    [45.] Dominicus quidem Torcellensis episcopus, relicto episcopatu, monasterium peciit et in loco eius Iohannes est ordinatus.

    [46.] Circa hoc tempore Venetici negocii causa dum de Benevento revertebantur, a Narrentanis Sclavis capti, pene omnes interfecti sunt.

    [47.] Isdem vero domnus Iohannes dux sanctissimi Marci evangeliste ecclesiam consecrari et digne beatum corpus in eadem collocare procuravit.

    [48.] Preterea quidam Veneticorum, cognomento Mastallici, diabolica sugestione decepti, eundem Iohannem sancti Petri de ecclesia in eiusdem festivitate venientem comprehendentes, detonsa barba cum capillis, clericum apud Gradensem urbem consecrare fecerunt, qui ibi perstitit interim diem ultimum vixit. Prefuit autem Veneticorum populo septem annorum spacio.

    [49.] Cui successit quidam nobilissimus, Petrus nomine, qui Iohannem suum filium consortem in honore habere voluit. Iste namque tercio sui ducatus anno

    p. 124

    Sclaveniam bellicosis navibus expugnaturum adivit. Sed ubi ad locum qui vocatur sancti Martini curtis perveniret, pacem cum illorum principe Muisclavo nomine firmavit. Deinde pertransiens ad Narrantanas insulas cum Drosaico, Marianorum iudice, similiter fedus instituit, licet minime valeret et sic postmodum ad Veneciam reversus est. Ubi diu commorari eum minime licuit. Sed denuo preparavit exercitum adversum Diuditum Sclavum ubi plus quam centum Veneticis interfecti fuerunt et absque triumpho reversus est.

    [50.] Tunc in mense madii sexta hora diei sol obscuratus est, et factus est eclipsis. Hac denique tempestate Theodosius patricius Constantinopoli ad Veneciam veniens, spatharii honoris investituram Petro contulit duci, integroque anno ibi commoratus est, ex inperatoris parte eundem ducem efflagitans, ut expedicionem Sarracenos ad expugnandos sibi adtribuere non recusaret; quod libenter dux facere non denegavit. Tunc praeparare sexaginta bellicosas naves omni sub festinatione studuit et usque ad Tarantum, ubi Saba Saracenorum princeps cum maximo exercitu manebat, easdem destinavit. Sed a Saracenorum multitudine pene omnes Venetici capti et interfecti sunt.

    [51.] Idem nempe Saraceni videntes quod in christianis victoriam essent consecuti, ad Absarensem civitatem usque pertingere non dubitaverunt et in feria secunda Pasce incendio eam devastantes, ad Anconam civitatem transierunt, quam similiter igne concremantes, multos captivos exinde secum detulerunt. Deinde vastum per mare huc illuc navigantes, Adrianensem portum, qui vicinus Venecie subsistit, applicuere, ubi cum sortis industria se illic nullam predam capturos proevidissent, reddeundi iter ad propriam arripuerunt. Postquam vero ad exitum Adriatici culfi pervenerunt, naves Veneticorum, que de Sicilia seu de aliis partibus revertebantur, omnes ab eisdem comprehense sunt. In secundo vero

    p. 126

    anno iterum predicti Sarraceni maximo cum exercitu usque ad Quarnarii culfum pervenerunt; quos Venetici navali expedicione aggredientes, acriter iusta locum, qui Sansagus nominatur, supra eosdem irruerunt, sed demum Venetici dantes terga victi regressi sunt. Predicti Sarraceni etiam Romam ausi sunt adire ecclesiamque sancti Petri depredare. Verum ad sancti Pauli cum pervenissent, a Romanis civibus pene omnes occisi sunt. Circa haec tempora Sclavi venientes ad Veneticorum loca expugnanda, Caprulensem tantumodo castrum depredaverunt.

    [52.] Interea Lodovicus Francorum rex Beneventi principatum adivit et, capto Abomasale inimico cum suis, Romam regressus est, sicque ab apostolico coronatus et unctus est in rege.

    [53.] Fertur quoque tunc Ragusiensem civitatem maris et venti impetu maxima ex parte cecidisse. Denuo Anchona civitas is diebus depredata est.

    [54.] Venerius quidem, Gradensis patriarcha, qui pontificalem cathredram annis rexerat viginti et quatuor et mensibus octo, mortuus est et Victor patriarcha extitit sibi successor.

    [55.] Illud etiam non est pretermittendum quod antedicti duces ad sua tuenda loca eo tempore duas bellicosas naves tales perficere studuerunt quales nunquam apud Veneciam antea fuit, que greca lingua zalandriae dicuntur.

    [56.] Is diebus Ursus Olivolensis ecclesie presul, qui pontificalem sedem annis

    p. 128

    gubernavit triginta et duobus, hominem exivit, cui successit Maurus episcopus. Eo vero anno talis glacies apud Veneciam dicitur fuisse, qualis nec antea nec postea visa est. Mortuo vero Victore patriarcha, qui Gradensem ecclesiam annis gubernavit sex et mensibus tribus et diebus quattuor, Vitalis hanc adeptus est sedem.

    [57.] Anno quidem Domini nostri Ihesu Christi ab incarnatione […] Lodovicus Longobardorum rex una cum congunge sua ad locum, qui Brundulus vocatur, veniens, apud sancti Michaelis monasterium ab utroque duce honorifice susceptus est. Ubi cum triduo simul comanerent, ad dilectionis seu pacis vinculum corroborandum Iohannes dux suam de sacro baptismate sobolem regem promovit ut susciperet. Quo peracto, rex cum congunge Italiam, duces vero ad pallacium reversi sunt.

    [58.] Eo tempore Normanorum gentes cum trecentis sexaginta navibus Constantinopolitanam urbem adire ausi sunt. Verum quia nulla racione inexpugnabilem ledere valebant urbem, suburbanum fortiter patrantes bellum quamplurimos ibi occidere non pepercerunt et sic predicta gens cum triumpho ad propriam regressa est.

    [59.] Is etiam diebus Caroli Francorum regis et Lotharii eius filii exitus Lodovico Longobardorum regi denunciatus est et isdem Francis interpellantibus illuc ire festinavit eosque sub suo mansuros regimine adquisivit, duorumque deimceps regnorum imperator effectus est.

    [60.] Tunc vero Mauro Olivolense episcopo mortuo, qui pontificati honorem rexit annis decem, Dominicus episcopus sibi successor extitit.

    p. 130

    [Liber III]

    [1.] Interea cum essent anni ab incarnatione nostri Redemptoris […] Iohannes dux diem finivit suppremum et ducatus in suo genitore solo remansit. Qui uno anno post filii funus, dum in sancti Zacharie monasterio diem celebraret festum, a pessimis hominibus, exiente eo peracto vespero de ecclesia, insons crudeliter interemptus est. Cuius corpus sanctae moniales in eiusdem ecclesie atrio sepellire studiose procuraverunt. Gubernavit autem Veneticorum populum […] annorum spacio. Deinde ad eundem dignitatis culmen quendam virum Ursonem nomine sublimarunt. Nomina nempe homicidarum, qui hoc facinus peregerunt, hec sunt: Iohannes Gradonicus cum quodam suo nepote, Petrus Stephani Candiani filius et Stephanus de Sabulo, Dominicus Faletri filius, Ursus Grugnarius, duo fratres Salbiani filii et multi alii, nomina corum ignoramus. Sed divina clemencia diu noluit inultum hoc pretermittere scelus. In sancti Sixti festivitate Iohannes Gradonicus cum duobus natis, Stephanus de Sabulo, Iohannes Labresella occisi sunt. Petrus quidem Candianus et Petrus Cletensius, Petrus Flabianicus, Dominicus Faletrus per Petrum Equilegensem episcopum et Iohannem Gradensem archidiaconem et Dominicum Massonem Constantinopolin ad exulandum destinati sunt. Ceteri namque, id est Stephanus Candianus cum Iohannis Gradonici nepote, seu omnes sceleris predicti conscii, repulsi a patria, exilio apud Franciam damnati, redeundi aditum numquan repperire valuerunt. Tamen unus illorum, qui apud Veneciam remansit, id est Ursus Grugnarius, a demonio conquasatus expiravit.

    [2.] Prelibatus quidem Ursus dux adversus Dommagoum Sclavorum principem cum navali expedictione properavit, sed cernente eo Veneticorum multitudinem proibuit pugnam, pacem requisivit. Deinde acceptis obsidibus dux ad Venetiam

    p. 132

    [3.] Eo videlicet tempore Deusdedus Torcellensis episcopus a duobus suis servitoribus apud Altinum interfectus, diem finivit ultimum. Quod audiente dux unum ex illis iusta flumen, quod Silis vocatur, alterum vero in Torcellensi lacuna suspendere permisit. Prefuit autem Altinati ecclesiae antedictus episcopus annis […]. Ecclesia namque sancte Dei genetricis et virginis Mariae, quae vetustate pene consumpta manebat, a Marini Patricii filiis consolidata est.

    [4.] Hac denique tempestate Michael imperator interfectus est. Basilius vero cum suo filio Constantino imperatores effecti sunt.

    [5.] Is diebus Ursoni Veneticorum duci nunciatum est quod exercitus Sarracenorum iusta Tarantum maneret. Tunc navibus bellicosis eosdem dimicaturos adivit cumque diu inter sese decertantes Sarraceni superati cecidissent, Venetici victores reversi sunt.

    [6.] Interea Baris civitas domni Lodovici regis Francorum et Longobardorum ab exercitu capta est. Quam videlicet civitatem, Bandone eiusdem civitatis gastaldio agente, Sarracenorum gens per annos circiter triginta tenuerunt. Trigesimo primo anno, divina favente gratia, reddita est illis impietas quam christianis civibus olim intulerat. Capta est autem quarto nonas februarias, qua die sancte Dei genitricis et virginis Mariae purificatio celebratur.

    [7.] Sequenti vero anno mense madii item Sarraceni a Creta insula egredientes, quasdam Dalmaciarum urbes depopulati sunt pariterque etiam Braciensem eiusdem provincie urbem invaserunt. Quod cum domno Urso duci denunciatum foret, parvam naviculam cum quattuordecim hominibus ad Istriam usque destinare sub festinacione studuit, quatenus Sarraceni ne forte Veneciam petere vellent, vel qualis eorum fortitudo subsisteret explorare deberent. Qui cum

    p. 134

    Gradensi de civitate Istriam petituri exissent, predones Sclavi, qui in portu Silvodis reclusi latitabant, supra eandem naviculam velociter irruerunt. Ubi cum uterque pars fortiter dimicaret multique Sclavorum percussi deficerent, novissime vero capta Veneticorum ab eisdem Sclavis navicula, omnes Venetici, qui intus erant, occisi sunt. Predicti autem Sarraceni, urbibus quas diximus devastatis, cum inestimabili preda ad propriam sunt reversi.

    [8.] Eodem vero tempore dum Lodovicus imperator adhuc apud Beneventum commoraretur exercitusque eius Taranti civitatem obsideret, quam Sarraceni captam detinebant, Adelchisi Longobardorum princeps imperatorem extinguere mollitus est. Sed cum facile hoc nefas perficere non valeret, sacramento eum constrinxit quod ultra in regione eadem nec ipse, nisi rogatus, veniret, nec exercitum mitteret. Deinde ad Beneventum cum rediret, Sarracenos, qui apud Terracinam Campanie manebant, aggressus, fortiter debellavit undecimque milia ex eis occidit et sic ad Italiam reversus est.

    [9.] Hac denique tempestate mortuo Vitale patriarcha, qui Gradensem ecclesiam annis rexerat […], domnus Petrus diaconus in loco eius electus est, vir sanctitate precipuus gramatice artis peritus. Hic dum tanti honoris se indignum iudicaret, priusquam eligeretur ad Italiam confugit, sed tandem precibus reductus, invitus ad pontificati culmen ascendit.

    [10.] Lodovicus pius imperator tunc Verone obiit.

    [11.] Apud Torcellum quidem mortuo Senatore episcopo, qui Altinatis ecclesiam annis […] gubernavit, subrogatus est in ea sede Dominicus abbas Altinatis monasterii, qui olim fuerat monachus Sancti Illarii et inde egressus, pro inposito

    p. 136

    crimine veretro sibi absiso, apud Spoletum postmodum aliquamdiu moratus est. Quem dum contra ducis decretum Petrus egregius patriarcha sub anathematis vinculo coartaret, eiusdem ducis amissa gratia egressus Istriensem peciit provinciam.

    [12.] Circa hec tempora Sarraceni advenientes, Gradensem urbem capere conati sunt. Sed civibus fortiter decertantibus, Sarracenorum impietas non prevaluit. Tamen cum duobus predictam urbem diebus obsedissent, denunciatum est domno Urso duci, qui instanter Iohannem filium suum adversus eosdem cum navali exercitu misit. Quod dum Sarraceni sorte investigarent, protinus recedentes ab urbe, Cumaclensem villam depopulati sunt.

    [13.] Domnus vero Petrus patriarcha, relicta Gradensi urbe, Rivoaltum adveniens, apud sancti Iuliani sui patrimonii ecclesiam ospitatus, ibi per integrum annum commoratus est. Tamen perfectam cum duce pacem propter Torcellensem ellectum minime habebat. Tandem patriarcha duci resistere non valens, occulte de Venecia exivit Romamque adire disposuit. Quem domnus papa Iohannes devote suscipiens, integro anno secum morari eum coegit.

    [14.] Eo tempore domnus Ursus dux Iohannem filium suum in dignitate sibi consortem fecit. Tunc Sclavorum pessime gentes et Dalmacianorum Ystriensem provinciam depredare ceperunt. Quattuor videlicet urbes ibidem devastaverunt, id est Umacus, Civitas nova, Sipiares atque Ruinius. Deinde nunciatum est domno Urso duci quod Gradensem ad urbem vellent transire; cum triginta navibus ad predictam civitatem venit. Inde pertransiens Istriam, audacter super eosdem Sclavos inruens, in tantum eosdem cede prostravit ut nemo illorum evadens, patriam valuit reverti. Quoniam hisdem princeps celitus victoriam consecutus, Sclavos, quos in hoc certamine ceperat, liberos dimisit ecclesiarumque res, quae sublatae in prelibata provincia fuerant, restituit sicque triumphali cum gloria

    p. 138

    palatium reddiit. Et propter hoc fedus quod inter Sclavos et Veneticos olim fuerat, disruptum est.

    [15.] Eodem tempore Saudan Sarracenorum princeps, qui in Varensi urbe iam dudum captus usque ad tempus istud carcere trusus manebat, ab Aldegisi Longobardorum duce dimissus, iterum post aliquantum tempus Tarantum reddiit multaque postea christianis mala induxit.

    [16.] Dehinc mortuo Domogoi Sclavorum pessimo duce, domnus Ursus dux et Iohannes suus filius cum Sclavis pacem et concordiam iniit; tamen adversus Narrentanos, cum quibus iurgium habebat, exercitum misit.

    [17.] Hac tempestate Dominicus Olivolensis episcopus mortuus est, qui Olivolensem sedem annis gubernavit. Domnus Iohannes archidiaconus Marini Patricii filius in loco eius ordinatus est.

    [18.] Petrus siquidem patriarcha, qui Romae fuerat, una cum Iohanne papa Ravennam adveniens ibique septuaginta episcoporum sinodo congregata, duos episcopos Venetiae, id est Petrum Equilensem et Leonem Caprulensem et eos, qui erant in eadem provincia electos, ad eundem concilium convocavit, ut contentionis causam inter Ursonem ducem et patriarcham diligentissime determinaret. Sed dum episcopi cum electis tarde et expleta iam sinodo Ravennam venirent, communione a papa privati, duce tamen interpellante soluti sunt.

    [19.] Circa hęc tempora Carolus Francorum rex, quem dudum Iohannes papa regem Italię unxerat, Papiam adveniens, regnum invasit; ad quem papa profectus digno honore susceptus est.

    [20.] Petrus vero patriarcha Boloniam veniens, aliquamdiu ibi commoratus, rursus Parmam adiit ac deinde domni papae amore Papiam petiit. His diebus

    p. 140

    Carlemannus Baiovarorum rex magno cum exercitu ingressus Italiam, Carolum effugavit. Qui videlicet Carolus Franciam cum petere vellet, infirmitate detentus, in via mortuus est. Domnus quidem papa Romam reversus est. Petrum vero patriarcham Papię reliquit. Qui ibi aliquantis diebus manens, dehinc Tarvisium veniens, a Landono ipsius civitatis episcopo dignissima veneracione susceptus est. Ubi cum legatis inter ipsum et predictum ducem euntibus tandem pax pristina consolidata esset, isdem egregius pontifex Veneciam repedavit et duce interpellante aliquantis diebus in palacio mansit, ea vero ratione ut Dominicus presbyter Torcellensis ecclesię electus, pro quo inter eos discordia fuerat, diebus Petri patriarchę episcopali consecratione careret, in episcopii tamen domo manens, fruendi rebus ipsius ecclesię licenciam haberet. Qui post paucos dies cum gratiam aput condictum pontificem repperiret, eum in Torcellensi ecclesia ad convivium invitavit. Deinde ad Gradensem urbem patriarcha reversus, tres electos episcopos consecravit, id est Iohannem Olivolensem et Leonem Metamaucensem et Iohannem Civitatis nove. Petrus vero patriarcha post paucum tempus ad Rivoaltum adveniens, in sancti Iuliani basilica ospitatus est. Qui non diu corporis sospitatem gerens, molestia preventus in eadem ecclesia sancta eius anima migravit ad gloriam. Gubernavit autem Gradensem ecclesiam annis quattuor et mensibus sex. Fuit autem statura decens et aspectu pulcher, non plus aetatis quam quadraginta annorum extitit; cuius corpus maximo cum honore Venetici ad Gradensem urbem deportantes, ante sanctae Euphemię ecclesiam in atrio sepellierunt. Post hunc vero ad Gradensem gubernandam ecclesiam Victor presbyter sancti Silvestri basilice successit.

    [21.] His diebus Sedesclavus, Tibimiri ex progenie, imperiali fultus presidio Constantinopolim veniens, Scavorum ducatum arripuit filiosque Domogor exilio trusit.

    [22.] Eo videlicet tempore domnus Ursus dux ab imperialibus internunciis

    p. 142

    protospatharius effectus, donis amplissimis ditatus est suamque filiam, nomine Feliciam, Rodoaldo Iohannis ducis Bolonię filio in coniugium tradidit. Iohannia siquidem abbatissa, domni Ursi duci filia, sancti Zacharię monasterium, iam pęne consumptum vetustate, a fundamentis recreare studuit.

    [23.] Tunc Victor electus patriarcha octavo kalendas februarii consecratus est. Qui etiam Dominicum Torcellensem electum, contra voluntatem consecravit, quoniam in suae electionis die sacramento a principe constrictus est, ut qualem ipse illi electum dirigeret, talem ille consecraret. Dixit tamen sibi patriarcha: "Ve tibi! quia temere ad hunc accedis honorem. An nescis ubi dicitur: "Si quis semetipsum absciderit, deiciatur a clero?" Et ut coacte me hoc facere credas, in die iudicii pro hoc honore, nisi peniteas, rationem reddas, quia tibi ipse verendam amputare minime pepercisti".

    [24.] Circa haec tempora mensis madii die vigesimo secundo sanguis de nubibus pluit. Tunc Iohannes Olivolensis ecclesię presul obiit; qui predictam ecclesiam annis gubernaverat […]; quem Laurentius presbyter ad hanc sedem regendam secutus est.

    [25.] His diebus quidam Sclavus, nomine Brenamir, interfecto Sedescavo, ipsius ducatum usurpavit.

    [26.] Domnus quidem Ursus dux, efflagitante Basilio imperatore, eo tempore duodecim campanas Constantinopolim misit; quas imperator in ecclesia noviter ab eo constructa posuit et ex tempore illo Greci campanas habere ceperunt.

    [27.] Mortuo vero hac tempestate domno Urso duce, dignitas in Iohanne suo filio remansit. Fuit autem predictus Ursus multę sapientię et pietatis vir amatorque pacis. Ipse aput Civitatem novam Eraclianam palacium construere fecit.

    p. 144

    Temporibus cuius in Rivoalto etiam paludes cultandi homines licenciam habuerunt et domos edificandi contra orientem. Insulam namque que Dorsumdurum vocatur, consulente illo, composita fuerat. Gubernavit autem predictum honorem annis X et VII et mortuus est ac sepultus in sancti Zacharię monasterio.

    [28.] Iohannes vero dux Cumaclensem comitatum ex Romani pontificis largitate adquirere cupiens, Badovarium suum fratrem Romam direxit. Qui dum Ravennam adiret, Marinus Comaclensium comes super eum viros armatos misit et ibi vulneratus in crure captus est. Tunc predictus comes ne hanc iniuriam requireret, sacramento eum constrinxit atque dimisit; set reversus ad Veneciam, statim vitam finivit. Propter quam causam domnus Iohannes dux navali exercitu Cumaclensem castrum properans eiusdemque populum atquisivit et, ordinatis ibi secundum suum velle iudicibus, ad palacium reddiit et morte fratris ulciscenda Ravennates depredari iussit.

    [29.] Circa hęc tempora mense iulio stella de oriente in modum facule visa est pertransisse, que totum pene mundum illuminavit. Post cuius transitum visum est hominibus in cęlum audisse in modum sonitum portarum cum aperiuntur et clauduntur; et propterea dicebant quod celum apertum esset et clausum. Tunc Victor patriarcha ex hac luce migravit; qui Gradensem gubernaverat ecclesiam annis decem et octo sepultusque est in atrio sanctae Eufemie. Quem successit Georgius frater ipsius, qui non plus quam anno uno et mensibus sex et diebus viginti et uno vixit. Hunc Vitalis iunior ad regendam successit ecclesiam.

    [30.] Domnus siquidem Iohannes dux, corporis infermitate detentus, Petrum minimum suum fratrem, populo adclamante, successorem sibi elegit. Quem postea, cum convaleret, habere eum consortem voluit; ipse vero infirmitate correptus, non diu cum fratre manens, expiravit sepultusque fuit iuxta predictum Badovarium fratrem suum; qui non plus annorum quam viginti quinque fuerat.

    p. 146

    [31.] Domnus vero Iohannes dux sanctorum Cornelii et Cipriani ecclesiam a fundamentis in loco qui Vinea contra nominatur edifficare fecit. Tunc imperator Basilius migravit ab hac luce. Prelibatus Iohannes dux alterum germanum suum, Ursum nomine, sibi consortem fecit. Siquidem domnus Ursus dux, dum quattuor haberet filios, id est Iohannem Badovarium, Ursum et Petrum, omnes ducatus dignitate, praeter Badovarium, claruerunt. Eodem vero tempore aque diluvii in finibus Veneciarum fuerant in tantum ut omnes ecclesias sive domos penetrarent.

    [32.] Deinde cum domnus Iohannes dux adhuc infirmitate detentus, frater eius ducatum rennueret, Venetici ducem sibi constituerunt, Petrum videlicet, cognomento Candianum, infra domum ipsius, septima decima die mensis aprilis. Quem domnus Iohannes dux clementer ad palatium convocans, spatam fustemque ac sellam ei contradidit, eumque sibi successorem constituens, ad domum suam reversus est.

    [33.] Suscepto itaque ducatu, Petrus dux cum domno Iohanne duce eiusque germano satis honorifice egit. Contra Narrentanos Scavos confestim exercitum misit. Qui cum sine effectu reversus esset, tunc per semetipsum cum duodecim navibus mense augusto in mare hostiliter est egressus, et ad montem Scavorum perveniens in loco, qui vocatur Mucules, exivit, licet cum paucis, sed Sclavos sibi resistentes primum in fugam vertit multosque ex illis occidens, quinque naves illorum, que ibi erant, securibus fregit. Sed demum irruentibus Scavis, ibidem interfectus est cum aliis septem mense septembris die octavo decimo; ceteri vero incolomes reversi sunt.

    [34.] Tenuit autem ducatum idem Petrus dux mensibus quinque. Fuit autem vir bellicosus et audax, sapiens et amodum largus; ecclesiam vero in tantum frequentans ut nullo tempore divino careret officio. Cuius corpus Andreas tribunus, latenter a Sclavis sublatum, Gradensem urbem misit ibique sepultus est in atrio ecclesiae. Fuit autem statura mediocris, annorum quadraginta quinque.

    p. 148

    [35.] Tunc domnus Iohannes dux, quamvis adhuc infirmus, deprecante populo, ad palatium rediit, sed diucius stare nolens, licentiam populo dedit ut constitueret sibi ducem quem vellet. Tunc omnes pariter eligerunt sibi Petrum, nobilem virum, filium Dominici Tribuni. Qui videlicet Petrus natus fuerat de Agnella neptia Petri superioris ducis, quem ad monasterium diximus interfectum.

    [36.] Mortuo itaque ipso tempore Vitale patriarcha, qui ecclesiam Gradensem gubernaverat annis tribus et mensibus tribus diebusque quattuordecim, successit sibi Dominicus patriarcha. Domnus vero Iohannes dux rursum ad domum propriam reddiit ibique usque ad vitę finem mansit.

    [37]. Interea Ungrorum pagana et crudelissima gens Italiam veniens, incendiis et rapinis cuncta devastans maximamque multitudinem hominum interficiens, nonnullos etiam captivos reservavit. Contra quos Berengarius rex direxit exercitum quindecim milia hominum, set pauci ex eis reversi sunt. Ungri vero pertranseuntes Tarvisium, Patavim, Brixiam ceterosque fines, Papiam et Mediolanum venerunt et usque ad montem Iob depopulantes cuncta. Sed ad Venecias introgressi cum aequis adque pelliciis navibus, primo Civitatem novam fugiente populo igne concremaverunt, deinde Equilum, Finem, Cloiam, Caputargelem incenderunt litoraque maris depopulaverunt. Verum etiam temptantes Rivoaltum et Metamaucum ingredi per loca que Albiola vocantur in die passionis sanctorum apostolorum Petri et Paoli, tum domnus Petrus dux navali exercitu, Dei protectus auxilio, predictos Ungros in fugam vertit. Fuit namque hec persecucio in Italia et Venetia anno uno. Rex igitur Berengarius, datis obsidibus ac donis, predictos Ungros de Italia recedere fecit cum omni preda quam ceperant.

    [38.] Hac scilicet tempestate Dominicus patriarcha migravit a seculo, qui ecclesiam Gradensem rexerat annis VII et mensibus XI, cuius Laurencius successor extitit.

    p. 150

    [39.] Circa hec vero tempora domnus Petrus dux una cum suis civitatem aput Rivoaltum edificare cepit anno sui ducatus nono, sicque Leo imperator protospatharii honorem sibi iniunxit. Predicte vero civitatis murus a capite rivuli de Castello usque ad ecclesiam sanctę Marię, que de Iubianico dicitur, extendebatur. Maximaque catena ferrea inibi composita erat, que uno capite in fine predicti muri, alio vero in sancti Gregorii ęcclesie margine, quę trans ripam posita est, coherebat, ob hoc videlicet ne ulla navis penetrandi facultatem nisi dissoluta catena haberet. Vixit autem iam dictus Petrus dux in ducatu annis XX et tribus, et mortuus est sepultusque in sancti Zacharię monasterio. De cuius funere non modice Venetici condoluerunt, quoniam plenus omni bonitate honorifice rexit ducatum.

    [40.] Quem successit ad hanc regendam dignitatem domnus Ursus, cognomento Particiacus, qui mox ut dux effectus est, suum filium, Petrum nomine, Constantinopolim ad Leonem imperatorem destinavit. Quem imperator cum honore suscipiens, protospatharium illum fecit ditatumque maximis donis ad propria redire permisit. Qui dum Chroatorum fines rediens transire vellet, a Michahele Sclavorum duce fraude deceptus, omnibusque bonis privatus atque Vulgarico regi, Simeoni nomine, exilii pena transmissus est. Quem pater perditum acriter dolens, minime acquirere quivit, interim per suum internuncium, Dominicum videlicet Metamaucensem archidiaconem, qui postea episcopus effectus est, suis donis redimeret.

    [41.] His autem diebus defuncto Leone imperatore, Constantinus eius filius imperium adeptus est.

    [42.] Ipso etiam tempore Laurentius patriarcha hominem exivit, qui Gradensem ecclesiam rexerat annis XII, mensibus VIIII, diebus XXIIII, tumulatusque est in sancte Eufimię atrio; quem Marinus patriarcha successit.

    [43.] Prelibatus itaque Ursus dux, dum ducatum annis gereret XX, iam senex effectus, terrena penitus parvi pendens coenobitalemque habitum in sancti Felicismonasterio devote suscipiens, ibi vitam finivit. Fuerat namque ingenio preclarus,

    p. 152

    sanctitate preditus, iusticie amator, elimosina dapsilis omnibusque bonis fultus.

    [44.] Post cuius discessum quidam nobilissimus Petrus, cognomento Candianus, ducatum suscipiens, nihilominus sui decessoris exemplo subditum sibi populum tractare conatus est. Ubi dum Comaclensis insule homines quosdam Veneticos temere comprehendissent, ipse vero tanti dedecoris iniuriam non ferens, misso illuc exercitu, ipsorum castrum igne combussit quosdamque illorum interficiens, reliquos utriusque sexus ad Veneciam duxit. Ibique tam diu ipsos detinuit, donec sese sue dicioni sacramentorum fide subderent et ut proprii sibi deinceps in omnibus obtemperarent.

    [45.] His namque diebus quidam Olivolensis episcopus, Dominicus nomine, defunctus est; quem successit Petrus Petri Tribuni filius.

    [46.] Antedictus vero Petrus Candianus dux suum dilectum equivocum filium Constantinopolim ad Constantinum et Romano imperatores transmisit; a quibus protospatharius effectus, cum maximis donis ad Veneciam retdiit. Qui vero prelibatus dux post adventum filii non plus quam quinque annorum spacia vivens, ab hac luce subtractus est. Quem successit Petrus Ursonis ducis filius, is qui aput Vulgaricum regem fuerat exulatus.

    p. 154

    [Liber IV]

    [1.] Sane non absurdum videtur interponere quomodo predictus Romano imperiale fastigium usurpavit. Leo silicet imperator, quem supra memoravimus, dum solito more navalem exercitum in Sarracenos mitteret, eundem Romano, qui tunc delongarii officio fungebatur, primum eductorem ipsius exercitus constituit. Interea mortuo Leone imperatore, Constantinus eius filius omnium electione imperium est adeptus, qui statim ad Romano suos delegavit nuntios, mandans ut una cum exercitu Constantinopolim remearet. Quibus respondisse fertur se nulla ratione Constantinopolim rediturum, neque sue dicioni obtemperaturum, nisi eum in palacio maiorem consiliarium et quasi patrem coleret; sin vero aliter, procul dubio sese totis nisibus suo imperio repugnaturum promisit. Mox namque verba operibus adimplens, civitatem que Avitus dicitur adiit ibique ne aliquis alimoniam Constantinopolim defferret penitus interdixit. Unde factum est ut cives, inedia pene consumpti, imperiali consilio eundem in palacio ut exposcerat receperunt. Qui instanter suam filiam Constantino imperatori in coniugio tradidit. Tum sibi tribusque suis filiis, id est Christoforo, Stefano et Constantino, imperialem coronam imposuit sicque in uno palacio quinque simul imperatores manebant. Nam Christoforus, maior Romano filius, non diu vivens imperium cum vita perdidit.

    [2.] His diebus mortuo Petro duce Badavario, qui rexerat ducatum annis tribus, successit Petrus Candianus antedicti Petri ducis filius.

    [3.] Predicti namque quattuor imperatores, inter se animos repugnantes, dum Stefanus et Constantinus fratres suum cognatum Constantinum occidere molirentur, interdicentem Romano patrem, violenter monachum effectum, aput insulas que Paonarie nuncupantur exilio damnaverunt. Hoc denique paterno selere patrato, iterum qualiter predictum Constantinum perdere conati sunt intimabo. Antiqua etenim consuetudo in Constantinopolitano

    p. 156

    palacio fuisse refertur, quo quisque imperator milites illic haberet, qui palatinas excubias sorte peragerent, quos eolica lingua littorias nominat. Cumque tres simul illo tempore imperium gubernarent, unusquisque illorum in palacio huius conditionis proprios milites habebat, quibus omnibus quidam eunuchus, Gallus nomine, preerat. Cum quo quadam die duo fratres, id est Stefanus et Constantinus, clam tali ordine consiliati sunt, videlicet dum simul solito ad mensam convenirent et duris sermonibus cognatum Constantinum exasperarent, mox ut condictum indicium magister ab illis sentiret, propriis militibus aditum exeundi panderet, qui eundem Constantinum vel extinguerent vel de palacio turpiter eliminarent, Constantini vero militibus, ne sibi favere possent, aditum interdiceret; quod predictus Gallus libenter adimplere promisit.

    [4.] Sed Dei providencia, qui illum silicet Constantinum imperare disposuerat, hanc malignam conspiracionem noluit sibi latere. Isdem vero Gallus divina inspiratione mox creditum sibi consilium Constantino prodere studuit spoponditque ut illis innuentibus Constantini militibus, quos claudere promiserat, aperiret illorumque milites, quibus aperiret spoponderat, clauderet; quod factum est. Cumque in crastinum ad mensam convenirent et predicti fratres iniurias cognato imponerent, certus Constantinus fide Galli, illatis sibi iniuriis constanter vicem reddere cepit. Tunc illi innuentes inquiunt: "Numquidnam, Galle, possumus habere aliquos qui in isto arrogante nostras queant vindicare iniurias?". At ille: "Potestis" inquit et rapido cursu Constantini milites ad sui senioris auxilium promovit. Qui venientes statim utrumque fratrem comprehenderunt, ac Constantini iussu clerici facti, ad patrem monachum, quem ipsi exiliaverant, detulerunt.

    [5.] Quos cum patre venientes cerneret, insultans ait: "Et unde in hac mei exilii solitudine tam devoti et pulchri clerici delati sunt? Sed qui patrem exiliare non puduistis, exilii penam simul non sustinebitis, ut quem contempsistis habere

    p. 158

    consortem in honore, non habeatis consolatorem in dolore". Mox vero per nuncios Constantinum suum generum taliter affatus est: "Noli, queso, mecum filios in uno exilio esse permittas, quia quos unum palacium capere nequivit, neque unum exilium capiat". Tunc Constantinus imperator alterum illorum, id est Stefanum, ad insulam que Preconisum nuncupatur, alterum vero, id est Constantinum, ad Sumatrapi insulam exiliari iussit. Qui videlicet Constantinus aput eandem insulam post parvum tempus a quodam imperatoris milite capite est truncatus.

    [6.] Imperatorum Grecorum ratio coegit nos a nostrae istoriae seriae aliquid discedere; nunc necesse est illam ordine repetere. Igitur Petrus Candianus dux, quem prediximus, sexto sui ducatus anno triginta et tres naves, quas Venetici gumbarias nominant, contra Narrentanos Sclavos misit, quibus Ursus Badovarius et Petrus Rosolus prefuerunt, qui absque effectu reversi sunt. Iterum namque totidem contra eos mittere studuit, quae, federe firmato, ad propria redierunt.

    [7.] Eo videlicet tempore mortuo Petro Olivolensi episcopo, qui episcopatum rexit annis […], Ursus sibi successit.

    [8.] Antedictus quidem Petrus dux tres habuit filios, quorum unum, nomine Petrum, populo suggerente consortem sibi elegit. Qui paterna monita flocci pendens, adversus eum insurgere temptavit, adeo ut quadam die utrarumque parcium milites ad pugnam peragendam in Rivoalto foro convenirent. Sed dum infirmo et vetulo patri maior pars populi obtemperaret filiumque perdere vellet, tandem pater misericordia motus, ne illum occideret rogare caepit. Tamen volens populo satisfacere, extra patriam illum exire iussit. Deinde omnes tam episcopi quam cuncto clero cum omni populo, facta conspiratione, iuraverunt quo numquam nec in vita nec post hobitum patris eum ducem haberent.

    p. 160

    [9] Is autem Petrus, qui patria pulsus fuerat, comitante illo Georgio diacono et Gregorio quodam presbitero una cum duodecim propriis servis ad Hwidonem marchionem, Berengarii regis filium, pervenit. Qui eum devote suscipiens, patri Berengario regi presentavit; a quo similiter cum honore susceptus, ut secum ad Spoletensem seu Camerini marchiam debellandam properaret invitatus est. Qui rediens, accepta a rege licentia de Veneticis vindicandi, Ravennam adiit, ubi cuiusdam relatione didicit septem Veneticorum naves in porto qui vocatur Primarius fore, quae negotiis honerate Fanensem urbem proficisci disposuerant. Tum sex Ravennatum navibus adeptis, contra easdem hostiliter irruens, eas absque obstaculo comprehendit sicque Ravennam reversus est.

    [10.] Interea mortuus est Petrus dux, pater ipsius, qui decem et septem annis rexerat ducatum. Post filii quidem eiectionem non plus quam duobus mensibus et quattuordecim diebus vixisse fertur. Anno igitur incarnationis domini nostri Ihesu Christi nongentesimo quinquagesimo nono omnis Veneticorum multitudo una cum episcopis et abbatibus convenere et sacramenta oblivioni tradentes cum trecentis pene navibus preparatis Ravennam, ut supradictum Petrum in ducatus honorem restituerent, properarunt. Quem suscipientes cum tali apparatu ad palatium duxerunt sacramentorumque fide principem iterum recrearunt.

    [11.] Qui non post multum tempus, nacta occasione, maritale thorum Iohaniae uxori suę interdiciens, in sancti Zachariae zoenobio monachicam vestem vi eam recipere coegit. Filium siquidem quem ex ea habuit, Vitalem nomine, clericum devovens, Gradensem patriarcham postmodum fieri promovit. Deinde Hugonis marchionis sororem, Hwalderada nomine, in coniugio accepit, a qua servorum ancillarumque copiis prediisque maximis dotalicii iure acceptis, exteros milites de Italico regno, cum quibus defendere et possidere predicta predia posset, acquirere studuit. Nempe tante audaciae fuisse fertur quo et subditos virtutis rigore plus solito premeret extraneosque sibi obsistentes ulciscendo devinceret. Ferrariensis quippe castelli populum potentissime debellavit; Opiterginum quidem castrum

    p. 162

    igne concrematur devastari iussit nonnullaque alia se obiurgantibus aspera intulit. Verum quia omnia gesta ab illo explicare minime possum, eius exitum exarando demonstrare curemus.

    [12.] Octavo decimo quidem sui honoris anno una cum filio parvulo quem de predicta Hwalderada habuit, tali ordine interfectus est. Dum illum longo tempore Venetici ob austeritatem sui exosum haberent facultatemque perdendi sedulae machinarent, quadam die facta conspiratione in illum insurgere adorsi sunt. Palatium tamen, qui a bellicosis licet paucis militibus illum stipatum noverant, nulla ratione ausi sunt penetrare. Tandem nequam consilium invenientes, propinquas domos, quae e contra palatium citra rivolum consistebant, igne mixto picino fomento accendere studuerunt, quatinus flamarum flexibilia culmina vicinum palatium attingere et concremare possent. Unde factum est quod non modo palatium, verum etiam sancti Marci sanctique Theodori nec non sanctae Mariae de Iubianico ecclesiae et plus quam trecente mansiones eo die urerentur.

    [13.] Is autem dux, cum ignis calorem fumique suffocationem diu intra palatium ferre nequiret, per Sancti Marci atrii ianuas evadere cum paucis conatus est, ubi nonullos Veneticorum maiores una cum generis afinitate suum expectantes periculum repperit. Quos ut cernens, taliter allocutus est: "Et vos, fratres, ad exicii mei cumulum venire voluistis? Si aliquid in verbis vel in rebus publicis deliqui, meae inspiratae vitae spacium rogo et omnia ad vestrum velle satisfacere promitto". Tunc ipsi sceleratissimum et morte dignum eum adfirmantes, diris vocibus clamaverunt quod nulla evadendi in illo possibilitas foret et instanter mucronum ictibus undique illum crudeliter vulnerantes, diva anima, corporeo relicto ergastulo, superum petiit solia. Filium siquidem, quem nutrix ab incendii poena liberavit, a quodam nequissimo cuspide transverberatus est pariterque milites, qui illi favere nitebantur, occisi sunt. Gelida namque corpora quorum, id est genitoris et sobolis, ob ignominiam primitus exigua nave ad macelli forum, deinde, quodam sanctissimo viro, Iohanne Gradonico nomine, interpellante, ad sancti Yllari monasterium detulerunt.

    p. 164

    [14.] Patrato vero hoc nequissimo scelere, in sancti Petri ecclesiam convenerunt, ibique communi voto quendam virum Petrum, videlicet Ursoylum cognonime, preclarum generositate et moribus in ducatus honorem sublimare decreverunt. Qui a puerili etate nil aliud quam Deo placere studens, ad tante dignitatis provectum scandere contempnebat, timens ne secularis honoris ambitione propositum amiteret sanctitatis. Tandem inportune populo interpellante, non humano favore, sed totius reipublicę comoda huiusmodi principatus apicem accipere non recusavit. Deinde sacramentorum fide ab omnibus confirmatus, in propria domo degere voluit, interim sancti Marci ecclesiam et palatium recreare posset. Erat siquidem sibi coniux Felicia nomine et merito, unius nati tantumodo mater, qui patris equivocus nomine, non dissimilis extitit opere. Post cuius vero conceptionem, quam angelico inditio diva mater fertur cognovisse, maritalem torum viro sibi optemperante inviolatum vicissim Deo conservare deinceps devovere. Ceperat namque isdem dux Veneticorum causas bene et utiliter tractare censuramque legis in omnibus studiosissime observare et omnium virtutum gratia pollere. Combustum vero palatium et sancti Marci ecclesiam honorifice propriis sumptibus redintegrare studuit.

    [15.] Interea Vitalis Gradensis patriarcha, predicti Petri interfecti filius, quorumdam Veneticorum consilio Saxoniam ad secundum Ottonem imperatorem properavit. Quem imperator devote suscipiens, dixit: "Cur ad me, pater, posita tanti itineris intercapedine, meam presentiam adire voluisti?". At ille: "Proprii", inquid, "parentes exicio coactus ad tuam clementiam veni, quatinus mei infortunii meeque inopiae consolator et fautor efficiaris". Tunc cesar, experta ordine huius sceleris ratione, patriarcham secum manere aliquamdiu rogavit suasque querelas pie veniabiliterque condoluit.

    [16.] Eodem quoque tempore domnus Hwarinus, venerabilis abbas sancti Michaelis monasterii, quod in Equitanie partibus in loco qui vocatur Cussanus scitum manere decernitur, Romam ad apostolorum limina properavit. In redeundo

    p. 166

    quidem Dei fultus timore beatique Marci Veneciam intravit ibique aliquantis diebus orationis studio et domni Petri ducis precibus constrictus commoratus est. Quem cum domnus dux digna veneratione coleret et sedulae divina colloquia simul agerent, expertus est abbas ducem prorsus terrena parvipendere, habitamque dignitatem non ambitionis studio, sed subditorum solatio obtinere. Iniunxit tamen sibi dicens: "Si vis perfectus esse, relinque mundum huiusque dignitatis apicem, et in monasterio Deo servire festina". Cui dux: "Egregie", inquid, "pater et meae animae lucrator, suma aviditate tuis monitis obtemperare gestio, sed aliquanti temporis spacium rogo, interim meam facultatem disponere queam. Postea vero tuo monasterio tuique regiminis vinculo submissus Deo militare cupio". His quidem determinatis, certam diem decreverunt qua abbas Veneciam ad eundem suscipiendum reciprocaret; tum, accepta licencia, ad suum monasterium repedavit.

    [17.] Antedictus vero dux ceptam patriae salutem sollerti studio procurare non desiit, licet aliquanti, quorum consilio, ut diximus, patriarcha imperatorem adiit, sue ditioni perversos repugnatores efficerentur adeo ut suam vitam crudeli funere perdere molirentur. Tamen tante bonitatis et divinae virtutis gratia vigebat, ut quicquid ipsi de se clanculo iniqua machinatione determinarent, nemine indagante, cognosceret. Nullique resistente aliquod nefas recompensare voluit, sed equo animo Dei timore omnia tollerandosustinebat.

    [18.] Inter haec, statuta die prelibatus abbas ad Venetiam reversus est ea occasione quo Hierosolimam ire vellet. Quem Petrus dux libenter suscepit et prima nocte diei kalendarum septembriarum ipse unam cum Iohanne Gradonico, nec non Iohanne Maureceni, suo videlicet genero, nesciente uxore et filio omnibusque fidelibus, occulte de Venetia exierunt. Qui non procul a sancti Illarii monasterio equos assendentes, iam detonsis barbis velocissimo cursu viam carpere ceperunt, in tantum ut tercia die Mediolanensem ruram transeuntes, Vergelensem urbem conspicerent. Sequenti vero die Veneticorum populi perditum pastorem

    p. 168

    conquesti sunt, quem minime reperientes, maximo tabescebant dolore. Fuit nempe pauperum nutritor, ecclesiarum recreator, clericorum et monachorum fauctor omnibusque benivolus. De suis quidem facultatibus mille librarum numero ad Veneticorum solatia in palatio largivit; alias mille in pauperum alimonias contulit. In sancti Marci altare tabulam miro opere ex argento et auro Constantinopolim peragere iussit. Secum etiam maxima thesauri copiam ad predicti monasterii restaurationem deportavit. Rexit itaque ducatum annis duobus et mense uno; nam non plus etatis quam quinquaginta annorum fuerat quando secularem deposuit gloriam.

    [19.] Post cuius dicessum Vitalis, cognomento Candianus, vir totius prudentiae et bonitatis, in ducatus honorem subrogatus est. Quod audiens Vitalis patriarcha, qui apud Veronensem marchiam morabatur, in Venetiam intravit. Qui a duce interpellatus cum suis nuntiis ad pacem inter imperatorem et Veneticos consolidandam, Teutonicam petiit regionem, quoniam ducis Petri interfectione ammodum illos execrabiles exososque habebat; firmato autem federe ad propria reversus est. Praedictus namque dux, corporali molestia ingruente, quattuor diebus antequam vitam presentem determinaret, monachum fieri et ad sancti Illari monasterium se deferri promovit. Praefuit autem Veneticorum ducatui anno uno mensibusque duobus tumulatusque est in eodem monasterio.

    [20.] Quem Tribunus, cognomento Menius, dignitate successit; qui licet secularis sollertia careret, maximis tamen fortunae copiis exuberabat. Temporibus cuius aurea Venetia nonnullis ignominiorum periculis dehonestata est. Contigit autem ut Veneticorum maiores primitus contra ducem insidias demolirentur; deinde inter sese invicem discidentes, vicissim odiorum nequitiis inficiebantur. Interea inter Maurecenos et Coloprinos, Venetiae proceres, maximum iurgium

    p. 170

    exortum est, adeo ut Stefanus Coloprinus cum filiorum et parentum afinitate, praedicti ducis consensu et virtute, quadam die in Maurecenos abolendos insurgeret. Sed Dei virtute huius periculi flagitium providi omnes evadendi facultatem consecuti sunt. Unus tantum illorum, id est Dominicus Maureceni, innocens in Sancti Petri Olivolensis foro detentus et diutissimae laceratus est. Cuius corpus, turpiter denudatum, semivivum ad sancti Zachariae monasterium parva lintre delatum est cumque in ecclesia positum a circumstantibus parentibus deploraretur, infra duarum orarum spacia vitalem deposuit halitum. Cuius mors suis maximum dolorem induxit, adeo ut ad hoc scelus ulciscendum oportunum expectarent tempus.

    [21.] Circa haec siquidem tempora secundus Otto imperator ad Italiam veniens Veneticorum fedus ob Petri Candiani ducis funus disrumpere conatus est. Ad quem Tribunus predictus dux suos internuntios mittens, eum placare suis muneribus studuit. Pacti etiam scriptionem tunc Veronae duci suoque populo renovatam perpetualiter ad habendum indulsit.

    [22.] Dehinc Ravennam pertransiens, Romam adire festinavit, ubi didicit Sarracenorum formidolosam gentem Calabritana invasisse loca iamque in Apulienses partes vellent tendere gressum, quam aggredi hostiliter conatus est. Verum dum proxima loca quibus Sarracenorum moltitudo manebat incautus peteret, tetra cohors repente christianorum exercitum ad certamen lacessere temptavit. Imperator quidem ignarus quod montium per anfractus omnes Sarracenorum maiores latitarent, illos, quos cernere valebat, facili certamine debellare autumans, pugnam audacter inchoavit eosque audacissimae, Christo favente, devicit. Cumque christianorum milicia cum triumphali gloria tentoria applicare propria vellent, paganorum moltitudo e montibus exiliens super eosque inopinatae irruens, illos caedere acriter cepit, in tantum ut illi quibus fugiendi aditus negabantur, crudeliter vulnerati caderent. [23.] Imperator siquidem, licet ingenti difficultate, per medias barbarorum acies vix ad litus usque pervenit, inimicorumque inportunitate territus fluctivagum mare intravit, ubi duae Grecorum naves, quae lingua illorum zalandriae

    p. 172

    nuncupantur, non procul a terra anchoris herebant. A quibus ipse cum duobus suis vernaculis susceptus, minime agnitus est. Fertur namque quod per triduum illum vinctum custodirent, et quamquam ipse imperatorem se fore omnino denegaret, tamen Greci, ingenio peritissimi, nescio quibus inditiis, eum agnoscere potuerunt. Agnito vero, Constantinopolim illum deferre decreverant. Quod ipse expertus ait: "Et ego hoc toto mentis affectu opto, quoniam potius ad sanctorum augustorum vestigia exul degere gestio quam omnibus bonis privatus mei infortunii ignominiam hic sustinere. Tantum permittite quatinus meam coniugem meaeque fortunae reliquias me, priusquam recedatis, accipere liceat". Tunc duodecim scrinea plena thesauris copia ad littoris marginem delata sunt. Greci hoc cernentes, omni titubatione remota, eundem secum velle firmiter ire credebant. Et dum haec agerentur, Cessone, Metense episcopo cum nonnullis aliis littori astantibus, ipse adepto gladio in mare prosilivit et viriliter natando desideratum littoris marginem inlesus petiit. Et sic a duobus periculis liberatus, Romam cum uxore advenit; deinde Papiam ceterasque Italiae civitates peragrans Veronam adiit.

    [24.] Quem predictus Stefanus Coloprinus una cum duobus filiis et quibusdam parentibus expertus quod Maurecenorum temeritas, ducis videlicet consultu, parentis mortem vellent ulcisci, clam de Venetia exiens, festinanter adire procuravit. Cui imperator valedicens, cur propria amittere voluisse requisivit. Cumque infortuniis viae ventum seriae exponeret, cesari persuasit quod si vellet consiliis monitisque suis acquiescere, Venetiam diu desideratam facili certaminae posset acquirere. Et insuper quo imperatoris animus ad hoc nequissimum perficiendum scelus potius exardesceret, centu libras purissimi auri se illi daturum spopondit, si, devicta patria, sibi ducatus dignitatem concederet. Quod audiens imperator, universis suo sceptrui adiacentibus edictum et inevitabile intulit preceptum ut nemo aliqua presumptione fultus deinceps quemlibet Veneticum in aliquam sui imperii partem permitteret exire, neque aliquis suorum in Venetiam auderet intrare. Tunc unicuique Veneticorum secum degenti firmiter precepit ut cum suis videlicet nunciis loca quibus alimonia confluere ad Veneticorum solacia noverant sollerti studio custodirent.

    p. 174

    [25.] Unde factum est quo Stefanus Coloprinus cum filio suo Dominico Patavi commoraretur, Ursus Badovarius Athesim fluvium previderet, Dominicus quidem Silvo cum Petro Tribuno Mistrinis partibus insisterent, Iohannes quidem Bennatus, ceu Nugigerulus, inter omnes discurrere sedulae festinaret, Marinus Coloprinus in Istriensi comitatu huiuscemodi officium perageret, Ravennam quoque Stefano iuniori, prelibati Stefani filio, ad custodiendum iniungerent. Antedictus nempe Tribunus dux repugnantium infidelium nequitiam inultam diu non ferens, domos illorum devastari permisit uxoresque ne aufugere possent, custodire precepit.

    [26.] Imperator autem in tanta severitate et duricia ad Veneticorum districtionem perseverabat, quo nec precibus nec quibuslibet muneribus eum placare valerent, sed omnibus suis iterum preceptum imposuit ut nulli in aliqua sui imperii parte pervento Venetico parcere auderet. His quidem definitis Romam viscere disposuit in qua non diu incolomes manens, valida ingruente febre mortuus est sepultusque in Sancti Petri curte, non procul a sanctae Mariae ecclesia. Unde non dubium est, ut quidam spiritalis monachus, angelo sibi indicante, cognovit, quod ob Veneticorum afflictionem inopinatam incurrisset mortem. Venecia namque, per biennium tali perpessa infortunio, divinitate propitia liberata est.

    [27.] Praelibatus quidem Stefanus Coloprinus una cum filiis et ceteris aliis Papiensem urbem adire satagerunt flexisque poplitibus Adheleidam augustam, quae inibi morabatur, exorare incessanter ceperunt, ut inlesi suo conservarentur in regno, quoniam omnibus pene Italiae principibus morte digni ob propriae patriae delationem diiudicati sunt. Tunc repente apud Ticinum mortuo Stefano Coloprino, augusta praecibus Ugonis videlicet marchionis constricta, filios cum quibusdam aliis suis, preeuntibus nunciis, ad Tribunum ducem destinavit, quatinus quicquid sibi vel quibuslibet aliis perverse deliquissent, suo amore Venetiam consequi mererentur.

    [28.] Tribunus vero dux, quamquam invitus, tamen imperatricis iussu et prece gratiam simul et patria illis concessit et insuper, ne ab aliquis inimicorum temere

    p. 176

    occiderentur, quattuor iuratoribus, sacramentorum fide muniti, securiin patria persisterunt. Maureceni sane taciti hoc totu considerantes, firmiter parentis mortem vindicare decreverant. Quapropter dum quadam die tres fratres, Stefani Coloprini nati, de palatio solito vellent domum parva rate redire, a quattuor Maurecenis interempti, rivoli latices proprio cruore infecerunt. Quorum corpora, a quodam suo homine de limpha sublata, orbate genetrici atque coniugibus delata sunt; altera vero die in sancti Zachariae monasterio tumulata sunt. Quorum duo laici fuerunt, tercius autem, id est Iohannes, clericatus officii sortem gessit. Licet dux ab huiuscemodi nefas se inmunem redderet, nonnulli tamen eiusdem sceleris eum noxium affirmabant.

    [29.] Anno vero tercio decimo sui ducatus isdem dux Mauricium suum filium Constantinopolim mittens, ipso eodemque infirmitate detentus sex diebus, non sua sponte, sed populo cogente, antequam ultimum sibi obscuresceret, monachus in sancti Zachariae caenobio effectus est. Prefuit autem Veneticis annis tredecim et mensibus quinque sepultusque est in eodem monasterio.

    [30.] Anno vero dominicae incarnationis nongentesimo nonagesimo primo Petrum, antedicti domni Petri Ursiuli ducis sobolem, trigesimo suae ętatis anno Veneticorum populi ad paternam dignitatem promoverunt. Qui probitate et actu haud degenerans a divo parente utriusque tamen hominis peritia omnes poene antiquos excellebat duces. Iste nempe patriae comoda non modo in priscum consolidando reduxit statum, verum in tantum rem publicam auxit ut suis temporibus Venecia prae omnibus finitimarum provinciis decore et opulentia sublimata diceretur.

    [31.] In sui quidem honoris exordio Constantinopolytanos imperatores omnesque Saracenorum principes suis legationibus placatos ac devotos amicos firma stabilitate adquisivit. Nuncios etiam Saxoniam ad tercium Ottonem regem, praeclare indolis puerulum, destinavit, cum quo tanti amoris ac amiciciae vinculo sese coartavit, quatinus, remota dilatione, deinceps quicquid sibi possibile conpetebat, ad votum consequaeretur. Hisdem namque dux a Croatorum Sclavorum

    p. 178

    oppressione suos potenter liberavit, quibus etiam solitum censum primus dare interdixit. Cum Italicis vero principibus amiciciae foedere copulatus semper mansisse probatur. Tamen si quis horum, aliqua stipatus temeritate, suis quoddam honerosum plus pacti decreto inponere voluisset, viriliter obsistendo sui compos in omnibus manebat. Quid dicam? Proprios aequo moderamine aequitatisque trutina preesse satagebat; extraneis vero suae resistentibus ditioni vicissitudinem reconpensabat. Quibus tamen fortunis Venecia suis diebus claruit serie prodere conabor.

    [32.] Eo namque tempore Gradensis civitas, quae totius novae Venetiae metropolis fore dignoscitur, vetustate ex maxima parte consumpta videbatur. Quam praedictus princeps ab ipso fundamine ad propungnaculorum usque sumitatem munitissime renovavit domumque propriam in ea iuxta occidentalem turrim edifficare fecit; parietes etiam seu ecclesiarum laquearia recreare libentissime studuit. Apud Civitatem quidem novam, quae vocatur Eracliana, pulchrae imaginis domum una cum capella ipso eodemque tempore componere fecit.

    [33.] Interea Iohannes Belonensis episcopus Venetiquorum ducatus praedia in finibus Civitatis novae Tribuni ducis tempore usurpata per vim actenus retinebat. Quem nec regalis iussio, nec quolibet promissum ab ipso infortunium terrere potuit quo iniuste retenta redderet pacemque cum domno Petro duce haberet. Qui dux, quamquam moleste, tamen pacifice interim Heinrici ducis presenciam Veronensis susciperet marchia hoc tollerare disposuit. Pervento vero duce, suis internunciis eundem petere procuravit; qui amicicię foedere simulatus, de Iohanne episcopo seu ceteris sibi adversantibus legem facere ad suum velle spopondit. Tamen, quod ore promisit, citius faciendi voluntatem dicto permutavit. Petrus itaque dux, tante deceptionis providus, suum legatum Ottoni, famosissimo regi, ad Aquisgrani pallacium sine aliqua mora transmisit, qui huiusmodi causas ordine sibi panderet. Hoc denique expertus rex prenotati ducis Heinrici actum omnino redarguens; omnia obmissa praedia Petro duci praeceptali institutione

    p. 180

    ad habendum concessit. Cui etiam Brunonem, nobilem suum militem, misit, qui hoc negocium legis censura regiaque auctoritate inter se et episcopum definiret. Quem episcopus adeo flocti pendens ut illum nec conloquio adire nec videre voluisset. Cumque domnus Petrus dux talia cerneret, accepto a regio nuncio et a suis salubre consilium, inevitabile decretum supra suos inposuit, quo nemo illorum aliqua presumptione fultus predictam seu Istriensem aussus foret marchiam adire, neque aliquod venale vicissim vendere vel conparare. His quidem peractis, regalis nuncius ad propriam reversus est. Caeptum vero iurgium a duce diutissime perduravit, in tantum videlicet ut non solum illius marchiae peculia salis egestate consummerentur, verum etiam homines, subsidiis Veneticorum carentes, miserabili calamitate perpessi, sedule ad ducem pacem, quam consequi non valebant, humiliter efflagitarent.

    [34.] Dux itaque audiens Ottonem regem ad Italiam venturum, pacem cum praedictae marchiae populo facere diferabatur. Tunc suos nuncios denuo Teutonicam ‹regionem› mittere disposuit, qui inter Alpium anfractus regem iam ad Ausonia venientem repperierunt. A quo honorifice suscepti, […] suis dux inimicis intulerat libenter audivit. Insuper promisit numquam quolibet modo illum constringere ad pacem faciendam interim ipse vellet. Deinde antequam Italiae planiciem peteret, eundem ducem dulci praece rogando demandavit ut suum natum, adhuc christianae fidei confirmatione carentem, Veronam sine aliqua mitteret mora; quod dux suorum fidelium consilio facere adquievit. Puero quidem Verona pervento, officiose a rege susceptus est. Quem chrismatis unctione propriis amplexibus coartatum fecit munire et, amisso paterno nomine, Otto, id est suus aequivocus, nuncupatus est.

    p. 182

    [35.] Iohannes quidem prememoratus episcopus, seu Rozo, Tarvisianę sedis antistes, cum quibuslibet aliis ad pacem interpellandam ibi convenerunt, quibus rex hanc adquirere interdicens donec domni Petri ducis polliciti forent satisfaciendo gratiam recuperare. Insuper Iohannem episcopum ducis terram, quam iniuste possedebat, reddere cum lege coegit.

    [36.] Hac tempestate inter Veronensium cives et Teutonicorum exercitum exortum fuerat iurgium, sed Teutonici a civibus interemti per civitatis platheas nonnulli occubuerunt. Inter quos nobilissimus unus cecidit adoloscens, Carolus nomine, qui maximum de suo funere dolorem regi suisque conpatriotis reliquaerat. Quod rex graviter ulcissi in civibus decreverat; tamen eiusdem civitatis Odberti episcopi interventu evaserunt.

    [37.] Otto vero, praedicti domni Petri ducis filius, diversis muneribus a rege foeneratus, ad Veneciam reppedavit. Tunc domnus dux pacem diucius imploratam inimicis indulsit, quamvis Iohannis episcopi severitas in amisso praedio perduraret.

    [38.] Eo quoque tempore apud Rivoaltum mortuo Marino Olivolensi episcopo, qui episcopatui praefuit annis […], successit sibi Dominicus, cognomine Gradonicus.

    [39.] Otto denique rex Brisciam caeterasque Italiae urbes peragrans, Papiam advenit. Hic Italici principes, fidem supra evangeliorum sacraria facientes, regem ipsum conlaudaverunt ibique Iohannem, apostolicae sedis antistitem, defunctum audiens, Brunonem, suum videlicet nepotem, Ottonis ducis filium, ad hanc dignitatis apicem fastigiare disposuit; quod postea complevit. Deinde per Arripdani fluenta navigio Ravennam adivit, ubi aliquamdiu comoratus, Redulfi Ariminensis comitis nec non Herimundi atque sui fratris Raimundi pro aecclesiarum seu pauperorum praediis, quae usurpata possidebant, oculos eicere iussit. His definitis, Romulidam appetens urbem in qua a predicto Brunone apostolico, qui postmodum Gregorius dictus est, Romanorum multitudine interpellante, unctus et consecratus est imperator. Hinc non procul a Romana

    p. 184

    urbe discedens, ut remissius illius climatis aestum tollerare quivisset, inter Camerinae marchiae alpes aliquid commoratus est. Postmodum per Tusciae viam Papiensem reppetens urbem, omnibus sibi obtemperantibus imposuit aedictum, quo ubicumque in suo imperio perventi Venetici forent, inlesi et sine aliquo inposito gravamine degere debuissent. Et tunc per Cummanum lacum iter arripuit ultramontanum.

    [40.] Circa haec namque tempora Croatorum iudex propter interdictum sibi censum a duce in Veneticos lesionis molestiam exercere conatus est. Unde domnus dux sex naves praeparatas illuc mittens, quibus Badovarius, cognomento Bragadinus, prefuit. Qui unam illorum civitatem, quae Issa nominabatur, conprehendens utriusque sexus captivos ad Veneciam deportavit. Et ex hoc maioris odii cumulum inter Veneticos et Sclavos pululavit coeperuntque iterum censum inportune ducis exigere, quibus dux pro illorum ignominia demandans: "Non per quemlibet nunciorum hunc mittere curo, sed vita comite ad hanc persolvendam dationem venire ipse non denegabo".

    [41.] Eo namque tempore Iohannes Grecus Placentinae aecclesiae presul Constantinopoli cum Grecorum imperatoris legato reversus Romam adivit. Qui dum apostolicam sedem, abiecto a Iohannis Crescentii temeritate pastore, vacuam repperiret, invadere contra imperiale decretum minime formidavit. Gregorius vero illius aecclesiae sponsus per Italiae urbes merens, imperatoris expectando adventum versabatur.

    [42.] Per haec quidem tempora antedictus dux Iohannem suum filium Constantinopolim destinavit, quem imperator non solum diversis muneravit donis, verum etiam aegregiis honoribus sublimavit.

    [43.] Imperator siquidem hoc nequissimum scelus a Iohanne Greco patratum cum audiret, Italiam festinus reciprocare non pigritavit. Qui ex Ticinensi urbe

    p. 186

    Ravennam descendere navigio disponens, Petro suo dilecto compatri, Veneticorum duci, rogando demandavit, quatinus Ottonem suum filium ultra Ferariense castrum sibi obvium mittere non recusaret. Quod dux libenter agere volens, filium cum decoratis navibus misit, inter quas una quantitate et pulchritudine excellebat navis, quam imperator unam cum puero ascendens, Ravennam usque pervenit. Ubi non diu manens, ducis puerum donorum copiisque ditatus ad Veneciam redire dimisit.

    [44.] Ipse vero Romam, ut inimicorum arroganciam abolere posset, petere curavit. Qui audientes eum Romam venturum, alter illorum, id est Iohannes Crescencius, in sancti Angeli castello se cum suis etrusit; alter quidem, id est Iohannes Grecus, procul a Roma inexpugnabilem turim intravit. In qua non diu, vento imperatore, illum manere licuit, sed ab eius militibus captus, proiectis oculis auribusque praecisis, nares etiam et linguam amisit et capitis deturpatus decoritate, Romam in quodam monasterio delatus est. Et quoniam ad tanti facinus ultionem hoc non suffecaerat, postmodum a sacro concilio depositionis sentenciam sustinens, sacerdotale officium perdidit et a Romanis impositus deformis aselli terga, versa facie ad caudam, sub praeconi voce per Romanas regiones ducebatur. Dehinc munitissimum sancti Angeli castellum omnes Romani cives una cum Teutoniquorum exercitu expugnaret caeperunt. Quod magna cum dificultate conpraehendentes, Iohannem Crescencium veniam miserabili voce adclamantem in sumitate, ut ab omnibus videretur, decollaverunt. Et proiecto tellure, aliis, quibus evadendi facultas defuit, simili poena in monte Gaudio imperiali decreto suspensi sunt. His peractis trium annorum spacio imperator regno praefuit Italico, in quibus multa peregens regnum visitavit Teutonicum.

    [45.] Illis namque temporibus in Dalmacianorum confinio non plus quam Iateranenses cives Veneticorum ducis ditioni obtemperabant. Quos Croatorum ac Narentanorum principes crebro affligere solebant in tantum ut Narrentani horum

    p. 188

    quadraginta compraehendentes, secum vinctos deportaverunt. Unde Dalmacianorum populi omnes poene simul convenientes, Petro Veneticorum duci suis internunciis hoc demandaverunt, quod si ipse venire aut exercitum mittere vellet, qui eos a Scavorum severitate liberaret, ipsi et illorum civitates perpetua stabilitate suae suorumque successorum potestati subditos manerent.

    [46.] Hoc audiens Petrus dux, nulla interposita dilacione, suorum consilio munitus, navalem preparare expeditionem peregit septimoque sui ducatus anno asensionis Domini festo cum suis in sancti Petri Olivolensis ecclesia ad missarum ministeria percipienda convenire voluit. Cui Dominicus eiusdem loci episcopus triumphale vexillum contulit et una classem consendentes illo die Equilensem portum intraverunt. Dehinc velis libratis occiduoque vento flante, Gradensem applicuerunt urbem. Quos domnus Vitalis patriarcha preeunte plebe cum clericorum apparatu excipiens, digna suo principi obsequia exibuit; cuius quoque dexteram victrici sancti Hermachorae signo condecoravit.

    [47.] Inde pellagi sulcando undas Istriensem ad provinciam transientes, civitatis Parentinae iuxta insulam velis depositis, pernoctare disposuerunt. Quibus venerabilis Andreas episcopus occurens, famulamina Petro duci multa inpertitus est. Quem humiliter rogitans ut sancti Mauri oraculum adire non recusaret; cuius petitioni adquiescens, multo milite stipatus urbem intravit et expletis in sancti Mauri aecclesia ministeriis sacris. Arrepto exin itinere, remigantibus nautis, apud monasterii sancti Andreae insulam, quae iuxta Pollensem civitatem manet, grata ospicia habere voluerunt. Illuc Bertaldus Pollensis eximius antistes cum clericorum et civium multitudine festinus advenit et utroque honore eundem ducem glorificavit.

    [48.] Deinde vastum velificando aequor Absarensem ad urbem delati sunt, ubi non modo cives, verum omnes de finitimis tam Romanorum quam Sclavorum castellis p. 190

    convenientes, tanti ospitis adventum se praevenisse gaudebant et sacramentis ab omnibus peractis sub illius principis potestate manere decreverant. Hoc peracto, sacrum diem pentecosten solemniter celebrantes, predicto principi laudis modulamina decantaverunt. Tunc omnibus, quibus aetatis plenitudo adherat, secum venire iussit et, acceptis stipendiis, dispositum transfretare iter caeperunt. Altera vero die Iatarensem antequam adpropinquaret urbem, eiusdem civitatis prior cum episcopo et caeteris suum dominum gaudimoniis potiti recaeperunt, et ingressi urbem, ibi illius regionis maiores confluentes, eiusdem principis dominationi subesse praeobtabant. Inter quos Veclensis et Arbensis episcopi cum earum civitatum prioribus adfuerunt et pari voto supra sacra evangelistarum dicta iuraverunt quo iuxta illorum scire et posce deinceps domni Petri ducis fidem observare debuissent. Insuper episcopi eisdem sacris confirmaverunt quo feriatis diebus, quibus laudis pompam in aecclesia depromere solebant, istius principis nomen post imperatorum laudis preconiis glorificarent.

    [49.] Croatorum itaque rex ad suae gentis depopulationem ducem advenisse prenoscens, nunciorum studio eundem placare pacificis nisus est verbis. Quod domnus dux omnino parvi pendens, eosdem nuncios redire dimisit et sic tractare cum utriusque gentis exercitu adorsus est quo inimicorum aditus intrare, vel quibus argumentis illorum munitissima loca indemnis capere posset. Tunc quorumdam relatione didicit quadraginta Narentanorum nobilium de Apuleis partibus peractis negociis ad propriam velle reverti. Decem naves, hominibus oneratę, ad insulam quae vocatur Caza sub omni festinatione destinavit. Qui dum irent, facili certamine eosdem comprehendentes, Traorensem ad urbem accelerare voluerunt.

    [50.] Domnus namque dux utriusque et Dalmacianorum ac Venetiquorum militibus circumseptus, sexto die predictam urbem relinquens, ad quandam non longe a Belgradense urbe insulam advenit, de qua talem legationem civibus mittere placuit, ut si spontaneum famulicium persolvere et fidelitatem sibi iurare

    p. 192

    vellent, gratiam adipisci valerent, sin autem se certamine capturos procul dubio scirent. Hoc vero audientes, domini sui, Sclavorum scilicet regis, periculum incurrere formidabant et tanto principi resistere non valebant. Unde utroque discrimine positi, quid agere poenitus ignorabant; tandem timoratione domni ducis atriti adstantibus eiusdem regis militibus et sacramenta et obsequium persolverunt. Egressus vero inde, Levigradę insulae colones egregio duci occurrentes, sacramenta prompte fecerunt.

    [51.] Cumque Traorensem urbem peteret, ab episcopo civibusque sacramentis corroboratus est. Inibi suos, quos antea ex Iaterensi civitate misisse diximus, victores repperit. Sclavorum etiam regis frater, Surigna nomine, aderat, qui, condam fraterno dolo deceptus, regni amiserat diadema. Ipse namque non modo sacramenti vinculo se eidem duci associavit, verum etiam Stefanum puerulum, karissimam sobolem suam, sibi pro obside commendavit. Hinc Spaletinam nobilissimam et validam urbem, quę tocius Dalmaciae metropolis constat, predictus princeps advenit. Quem archiepiscopus, sacro infulatus officio, cum urbana tam clericorum quam laicorum multitudine excepit et missarum sollempniam celebrans ex voto iusiurandi fide eidem omnes placare satagerunt.

    [52.] Narrentanorum quidem princeps quadraginta suorum in captivitatem mancipatos expertus est. Qui suis internunciis domnum ducem continua prece sibi illos reddi imploravit, hoc videlicet pacto, quo priusquam ipse dux de illis exiret finibus, tam ille, Narrentanorum princeps, quam omnes sui maiores sibi ad satisfaciendum pro suis votis convenirent et nec censum predictum aliquo modo exigere nec quempiam iterantem Veneticum molestare deberet. Tunc dux captivos reddere iubens, sex tantum illorum ne ipse pacem violasset retentos secum reservavit.

    [53.] His definitis, ad alios illius regionis subiugandos gressum tendere cepit. Apud sancti Maximi ecclesiam ospicium habere dum voluisset, Curzule insule habitatores, suis recusantes parere iussionibus, valida manu adquisivit sueque potestati subiugavit. Preterea dum isdem dux quicquid cordi aderat Deo fautore

    p. 194

    ad votum consequeretur, improbos Ladestinę insulae habitatores agredi conatus est. A quorum rabiae Venetici illa per navigantes loca propriis facultatibus privati, nudi sepissime evaserunt. Erat siquidem eadem insula scopulosis promunctoriis circumsepta; licet aditum intrantibus non denegaret, montium tamen sublimitate ostentabatur, e quibus unus murorum menibus turriumque hedificiis munitus, inexpugnabilis ab omnibus credebatur.

    [54] Dein vero predictus princeps, multitudine navium collecta, quendam illius insulae portum penetravit, mandans civibus ut relicta pertinatia ad se venirent, aut pugna sese petituros scirent. Qui timore constricti pacifica verba protulerunt. Postmodum illis iniunctum fuit nulla ratione pacem a duce consequi posse, nisi civitatem ipsi destruerent, destructam vero inreparabilem inhabitabilemque relinquerent. Quod omni nisu facere interdicentes, tanti exercitui sese obsistere adorsi sunt. Tunc isdem princeps suos ad certamen preparare illosque inpugnare acriter iussit; verum quia arduus locus difficilem dabat appropinquantibus ingressum, iaculorum ictibus hostes aliquandiu procul, virtute qua poterant, coarcere satagebant. Tamen Dei omnipotentis dispensacione maior pars exercitus ex illo loco, unde illius municionis ostia patebant, impetum facientes, reliqua montis per devia consendendo, turres, ubi aquarum vascula tuebantur, comprehenderunt. In quibus consistentes, in tantum luctamine comprimebant, donec deiecti animo, armis depositis, nichil amplius quam mortis exosum periculum evadere flecsxis exorabant poplitibus. Dux itaque pietatis amator omnes vivos conservare instituens, civitatem tantum devastare precepit. Quo peracto victor princeps sancti Maximi aecclesiam reciprocavit. Illic Ragusiensis archiepiscopus cum suis conveniens, eidem principi sacramenta omnes facientes, obsequia multa detulerunt. Inde predictas civitates repetendo remeans, ad Veneciam cum tali triumpho tandem regressus est.

    [55.] Interea Otto imperator ad Italicum regnum tertio repetere disponens per vasti Cumani laci gurgites aditum habere voluit; quem Longobardorum multitudo

    p. 196

    Cumana in urbe excoeperunt. Inter quos Iohannes diaconus, supradicti Petri ducis nuncius, licet de sui senioris triumpho ignarus, advenit suumque seniorem tantum profectum ad debellandam Sclavorum duriciam imperatori nunciavit. Cumque isdem Iohannes unam cum imperatore Ticinensem adiret urbem, nonnullis referentibus sui domini adventu et triumpho extitit expertus. Cui imperator ad propriam iam reddire volenti hoc secretum iniungens suo seniori delegavit, ut, si possibile foret, dilectionis gratia in aliquo sue potestatis loco clam vellet venire et tanti viri et compatris presentia et sagacitate potiri. Dux namque quamquam avide tale audiret nuntium, tamen numquam hoc fieri posse credebat quo tantorum regnorum princeps suis ignorantibus expedite aliena iura valeret intrare. Verum cum suorum nemine eodem comunicaresermone volens, tacitus sibi in corde servabat.

    [56.] Predictus vero cesar, Ticinense relicta urbe, per Tuscie alpes Romanum obtabile peciit solium; deinde in abstinencia, que pascalem antecedens solemnitatem, Ravennam descendere curavit. Cui Petrus dux eundem Iohannem diaconum destinavit; a quo benigne susceptus, inportune id ipsum quod antea dixerat reciprocare satagebat. Unde factum est ut inter utrasque partes sępedicto Iohanne diacono crebro discurrendo, tale ventilaretur negocium. Demum imperator salubre a duce accepto consilio sacrum diem pascalem devotissime celebrans omnibus maioribus suis indicavit se purgationis poculum apud sancte Marie monasterium in quadam insula, que Ponposia nominatur, accipere et aliquantis inibi diebus commorari velle. Manet siquidem eadem insula non procul a Venecia, ex una parte marino littore, ex aliis Eripdani cingitur fluentis. His dictis, dies statuta est in qua ille et sancti Marci oraculum et diu desideratum compatrem adiret. Tunc cum aliquantis, quibus hoc familiariter commissum habebat, intrans navim, predictum peciit monasterium. Ubi minime pernoctans, abate cum monachis astantibus eiusdem monasterii quoddam ospiciolum previdens preparare iussit, in quo sese per triduum curationis potum custodire simulabat.

    p. 198

    [57.] Nocte itaque perventa parvam naviculam ascendens, qua predictus Iohannes diaconus ad ipsius insule marginem prestolando latitabat. Hecilinus vero comes, qui postea Baiovariorum dux effectus est, et Raimbaldus Tarvisianus comes, Teupernus bellicosissimus vir, Rainardus, Tamo, camerarii, Waltterus, unicus capellanus, Fredericus, postmodum Ravennas archiepiscopus extitit, qui simul in predictam navim ascenderunt. Qui tota nocte et die nautis inquiete navigantibus iam sequentis noctis in tempestate sancti Servuli ęcclesiam, quę non longe a ducis palacio scita decernitur, applicuerunt, ubi Petrus prepotens dux tanti hominis occulte adventum prestolabatur. Et quia tetre noctis obscuritate minime conspici vicissim sese valebant, inter amplexus et novi ospitis dulcissima obscula dux taliter illum allocutus est: “Si vis sancti Zacharię monasterium previdere, instanter oportet te illuc ire, quo lucis ante crepusculum in palacii mei meniis queas dignissime ospitari". Deinde navim uterque ascendens alter proprium palacium, alter quidem predictum petiit monasterium. Postquam illius monasterium ingressus ipsi patefactus foret, ecclesiam intravit; haud tamen illic diucius commoratus, sed, ut condictum fuerat, ad palacium advenit et omni dequoritate illius perlustrata, in orientali turre secum duobus suis retrudi et servari voluit. Erat sane vili, ne agnosceretur, habitu indutus.

    [58.] Prefatus vero Hecelinus cum ceteris ducem de matutinali officio veniente ante Sancti Marci limina exceperunt; cui salutaria verba, ne circumstantes hoc secretum sentirent, ex imperiali parte pertulerunt. Quibus dux quomodo imperator vigeret, vel ubi esset inquiens requisivit. At illi apud Pamposiae monasterium eundem sospitem dimisisse responderunt et, datis obsculis, hospitari illos iuxta palacium iubens, ipse vero imperatorem adivit. Neque fas duci fuerat cum imperatore per totum diem in predicta turre manere, ne quis Veneticorum huiuscemodi rei capacitate posset sentire; ad prandii refectione cum aliis palam conveniebat. Sero una cum cessare dapibus colloquisque reficiebatur.

    [59.] Ad perfecte namque fidei vinculum confirmandum, filiam ducis adhuc

    p. 200

    caticumina de sacro baptismatis lavacro cesar suscepit. Pallium quidem, quod pro pacti federe a Veneticis supra quinquaginta libras persolvebatur, eidem suo compatri duci perpetua scriptione donabat et omnia quomoda illi firmiter dehinc impertiri pro votis promittebat. Sed nichil dux ei exigere volens nisi ut ecclesiarum suarum seu omnium Veneticorum predia integre solidatis in statu suis temporibus conservaret. Altero autem die, cum iam redeundi licitum habere volebat, diversarum generum fortunis dux eum munerare voluit; qui nichil orum continere cupiebat dicens: "Illud mihi crimen inducere nolo, ne quis cupiditatis et non sancti Marci tueque dilectionis causa me huc venisse asserat". Tamen inportunis coartatus precibus, eburneum sedile cum suo subsellio, nec non argenteum siphum et urceum raro peractum opere dono, licet invitus, recepit datoque obsculo, lacrimantibus utrisque separati sunt.

    [60.] Hecilinus siquidem et ceteri antedicti non illo, sed altero die licentiam perceperunt. Imperator cum duobus tantum et Iohanne diacono navim intrans, predictum occulte in nocte regressus est ad monasterium. Mane vero se prestolantibus videre inopinate exibuit et Ravennam cum prelibati Iohanni diaconi nave properans, de Venetia se reverti omnibus prodiit; quod difficile credere volentes ammodum mirantur. Dux itaque omnem Veneticorum populum post triduum in palacio convenire indixit; cui huiuscemodi gestum patefaciens, non minus fidem imperatoris quam pericia sui senioris conlaudabat.

    [61.] Eodem quoque tempore Beneventanos cives audiens imperator sibi rebellare, quibus agressis suo imperio potenter subiugavit multosque interfecit. His peractis, Ravennam iterum adveniens, Papiensem deinde peciit urbem ibique Romanorum cives dominationis iugo abiecto sibi repugnaturos audivit; contra quos patricium suum, nomine Zazonem, cum exercitu mittens, ipse navigio Ravennam instanter descendit.

    [62.] Eo tempore duo imperialia ornamenta auro miro opere acta cesar per Iohannem diaconum Petro suo compatri duci, unum ex Papiensi aliud ex Ravennati urbm dono transmisit. Cui dux recompensationis gratia cathedram

    p. 202

    elephantinis artificiose sculpta tabulis per eundem diaconum Ravenne direxit, quam avide suscipiens in eadem conservandam urbe reliquit.

    [63.] Dehinc Romanam dum vellet validam urbem repetere, civium insidias formidans, in quoddam castellum, Paternum nomine, ascendit, ubi infelix non diu sospes manens, inter dulces annos corpoream dure vitam amisit. De cuius funere gentes ubique minime tunc questu silebant. Corpusculum vero eius Coloniensi archiepiscopo cum ceteris defferente in Aquisgrani palacium fuerat delatum, ut cum decessore suo pie memorię Karolo queat iudicialem ibi prestolari diem.

    [64.] Post hunc Henricus regalis dux, prosapia de regia ortus, regnorum rite suscepit diadema, quamquam Ardoinus, commitis Dadonis filius, apud Ticinu quibusdam Longobardorum sibi faventibus regni coronam usurparet; tamen illorum maior pars Henrici regis expectabat adventum.

    [65.] Anno quidem incarnacionis Redemptoris nostri millesimo quarto, ducatus vero domni Petri Veneticorum ac Dalmaticorum ducis decimo, Iohannes eiusdem ducis egregia proles genitoris effectus est consors dignitate. Quem dum tercia etas octavo decimo anno ephebum foveret, nimirum paterno ingenio et probitate vigebat. Qui pii parentis adeo obtemperare studeat moribus ut sub gemino regimine omnis patria uno maneret foedere.

    [66.] Eodem vero anno Sarracenorum multitudo, Apuliensium fines invadens, Varensem civitatem, ubi Gregorius imperialis catapanus preerat, ex omni parte obsidione circumdabat. Quod audiens Petrus prepotens dux, preparare maximam expedicionem iussit sanctique Laurentii in solempni die de Venecia exiens eosdem expugnaturos aggressus est. Qui vastum per mare velificando terrarum diversa loca dum transiret, octavo idus septembris predictam urbem appropinquabat. Sarracenorum nempe uterque exercitus cernens insperatam salutem christianis advenire armatis manibus, alii supra equos littore adstabant, alii naves

    p. 204

    ascendentes christianos ad certamen audacter provocabant. Sed divina propiciatione domnus Petrus dux cum omnibus suis antedictę civitatis in portum indemnis ingressus est. Quem cives una cum Gregorio imperiali catapano digne suscipientes eiusdem urbis in palacio ospitari fecerunt. Tunc domnus dux quomodo urbem a paganorum severitate tueri quivisset pertractare cepit; verum prius alimoniarum solatiis cives inedia perpessos sufficienter recreavit.

    [67.] Tum ut viriliter contra nequissimam gentem bellum agerent amonuit et victrice vexillum se preire iubens, quosdam in suburbio ad pugnandum instituit, quosdam vero secum adsumens, navalem adorsus est peragere bellum. Unde factum est quatinus per triduum continuatim nunc gladiorum, nunc igneis iaculis Sarracenos acriter insequerentur. Tercię noctis in silentio paganorum aufugit exercitus; ceteri autem, qui finitimarum loca crudeli iure mancipando possidebant, non multum post illos degentes, confusi recesserunt. Cives itaque domni Petri ducis nomen deinceps celebre et honorabile habuerunt, qui nullo terreno sed divino constrictus timore eos liberavit ab inimicorum persecutione.

    [68.] Non puto pretermittendum fore prodigium quod cuidam Sarracenorum die quo festiva Dei genetricis assumtio a fidelibus celebratur divinitus ostensum est. Nam dum in sancti Benedicti monasterii, haud procul ab urbe, quadam munitissima turre ipse maneret, emicantem stellam ex occiduo climate prepete cursu venire eiusdemque civitatis in portu cadere conspexit. Hoc, ut Ieronimo spirituali et prenotati monasterii patri patefactum esset, statim futurum sanctę Mariae auxilium, que stella maris interpretatur, civibus advenire intellexit. Quod intemerata puerpera in Petri Veneticorum ducis adventu procul dubio complevit, quem de occiduis partibus venire permittens in suae nativitatis festo, de oste illi concessit triumphum. Isdem namque dux de illo loco nuncios suos Constantinopolim destinavit et a catapano imperiali multis ditatus muneribus ad Venetiam incolomes remeavit.

    [69.] Hoc quoque tempore Heinricus rex Ottonem ducem ad Italia cum exercitu mittens cum Ardoino, usurpativo rege, iusta Alpes, in campo, qui Vitalis p. 206 nuncupatur, pugnam peregit et ex utraque parte multi ceciderunt. Cumque hoc Heinrico regi foret expertum, in sequenti anno maxima stipatum expedicione Italiam intravit et, Ardoino a Veronensi urbe expulso, omnes Longobardos potenter suo regimini subiugavit.

    [70.] Cui Petrus etiam Veneticorum dux in predicta urbe suum natum mire pulchritudinis puerulum, prece sua permotus, honorifice delegavit, quem chrismatis divo liquore ex more fecit linire, patri obtime muneratum remisit. Deinde ceteras Italię civitates properare disponens, Papię a Mediolanensi archiepiscopo estitit coronatus, ubi cives insidias contra suum regimen molliri cognoscens, totam pene urbem incendio et interfectione devastavit, et tunc per Cumanum lacum ultramontanum petiit regnum.

    [71.] Hoc quoque tempore Petrus famosus dux, sedula petitione a Vassylio et Constantino imperatoribus coactus, Iohannem ducem, suam dilectam prolem, ad regiam urbem causa coniugii delegavit. Quem imperatores dum benigne susciperent, cuiusdam nobilissimi patricii filiam Argiropoli nomine, imperiali editam stirpe, illi desponsare decreverunt et, ut tante femine, imperatorum videlicet neptis, copulationis dies acceleraret, prefatus dux una cum puella imperiali decreto in quadam capella convenire permissi sunt ibique ab eiusdem urbis pastore sacre benedictionis munus ab imperatoribus aureas diademas suis capitibus perceperunt. Quibus dextera utroque imperatore superposita manu, aulam qua convivantium cetus manere videbatur, tali decoritate pervenerunt. Predicti namque imperatores tam egregiae ac iocunde hunc peragere thalamum satagebant, ut triduo convivantium gaudiis haud defuerunt ipsi familiares convive. Hoc tali in palacio quod Yconomium nuncupatur peracto ordine, quisque eorum, muneribus receptis, retrogradus recessit. Novicius vero dux cum sua venusta sponsa aput pallacium, quod iure dotalicii nuper acquisierat, degere disposuit.

    [72.] Cui Vassilius imperator iniungens monuit ne ab urbe discederet interim de Bulgarorum finibus, quos valida expugnando manu agredi temptabat, Dei

    p. 208

    auxilio reverteretur. Cuius monitis dux acquiescens, promte eius adventum prestolabatur. Ipso autem redeunte, patriciatus officii dignitate eundem sublimavit ducem; Ottonem suum puerulum, qui aderat, fratrem muneribus tantum honoravit. Dehinc dux sponsali dote, id est diverse fortune copiis, simulque imperialibus donis acceptis, licitum veniendi ad propria impetravit. Nam parentum conventus pernobilem puellam regionem ad exteram quasi exulem euntem plorantes haud deerant. Dux itaque pro votis omnia consecutus, navim cum spectabili sponsa ascendens, equoreas sulcare procellas suis imperavit. Cui Grecorum seu aliarum gentium incole ubique usque ad patriam non denegabant impertiri obsequia.

    [73.] Cumque probabili et diu anhelanti patri duorum natorum foret nunciatum adventum, caelorum regi gratias agens navium multitudine eosdem procul a litore fecit excipere et tali circumscepti pompa aput pallacii tribunal genitorum amplexibus sunt restituti incolomes. Pater siquidem non solum suis, verum exteris hominibus convivia crebra huiusscemodi thalamus facere non cessavit. Revera per gaudium nostris finibus emicuisse nemo nostrorum reminiscitur. Domna vero Maria greca ductrix non post plures dies puerum, Constantinopolim genitum, Venetiae protulit natum; quem Petrus eximius dux de sacro baptismatis lavacro suscipiens, Vassilium ob avunculi sui imperatoris nomen imposuit.

    [74.] Circa haec tempora prelibatus Petrus dux pro animae suae remedio mille quinquaginta libras denariorum solatio tocius sue patriae Veneticis donavit ceptique palacii opus ad unguem perduxit, ubi inter cetera decoritatis opera dedalico instrumento capellam construere fecit, quam non modo marmoreo verum aureo mirifice comsit ornatu.

    [75.] Interea Petrus dux dum sibi pro votis poene cuncta subpeditare decernere, plus solito subiectum equitatis censura populum regere studebat. Sed divina providentia, moderamine equo omnia disponens, illum in tante felicitatis fastigio

    p. 210

    constitutum ad sue virtutis provectum acriter perculit. Eodem itaque tempore stella cometis, cuius indicium humanum semper pronunciat flagicium, in meridiano climate apparens, quam maxima per omnes Italiae seu Veneciae fines pestilentia subsecuta est. In qua utriusque sexus humane conditionis nonnulli inopinata morte ceciderunt, inter quos domna Maria greca ductrix nec non Iohannes egregius vir suus, sedecim dierum numero in sancti Zacharie monasterio, pro dolor, uno clauduntur mausoleo.

    [76.] De quorum funere non modo mesti genitores vel fraterna societas deplorabant, verum omnis patria lacrimis et dolore tabescebat. Fuerunt namque omni probitate in tantum famosi ut Deo et hominibus ambo boni complacerent; sex annorum spacio tantum sub patris regimine Veneciae prefuit populo. Sed ut tantis meroris quoddam presidium adesset consolationis, pari consensu Venetici interpellantes, domni Petri principis alterum natum, scilicet Ottonem, regalem puerum, ducatus dignitate sublimavere. Qui quamquam terrena ętate quattuordecim annorum flore vegaetaret, tamen adeo ingenii facundia vigebat quoad altero fratre non probitate sed aetate diceretur secundus.

    [77.] Preterea Petrus dux omnibus suis liberis paternum munus impertiri voluit, ita ut testamentario iure quisque suas acciperet porciones. Nomina quorum ut rite recordor exprimere libet. Illorum primus herile sortitus est nomen qui forma et viribus bene respondebat suis natalibus. Secundus nominatur Ursus; iste sic officium gerens clericatus quo haud inmerito queat dici clericorum decus. Tercius est ordine Otto, predictus puerulus, patris qui constat dignitate equivocus. Quartus nominatur Vitalis; hic ingenii strenuitate ecclesiasticam adeptus est sortem. Quintus estat vocabulo Heinricus, species cuius puerilis ceu iubar micat solis. Quattuor quoque filiae eidem opimo manebat patri; quarum primam, Hicelam nomine, Stephano Sclavorum regis filio, de quo antea predixi, in coniugio honorifice sociavit; reliquas vero tres in monasterio Deo omnipotenti mancipavit. His itaque bene compositis, Mariae generose suae uxoris thorum sequestratum habere deimceps decrevit, ea videlicet ratione, quo nullum divorcium foret

    p. 212

    in familiaritatis conversatione; deinde quicquid facultatis restabat, totum ecclesiis et pauperibus erogans, nichil sibi preter dignitatem reservabat.

    [78.] Anno igitur incarnacionis Ihesu Christi domini nostri millesimo octavo Valerio Altinatis ecclesie presule mortuo, qui episcopii cathedram rexit annis viginti, quindecim diebus tantummodo minus, Ursus predictus domni Petri ducis filius, clero et populo consulente, in eadem subrogatus est sede. Huius adulentis mores meo famine perstringere volo. Erat nempe fide religiosus, specie decorus, ingenio providus, industria litterarum ita peritus ut tanti honoris a cunctis dignus diceretur. In cuius ordinacionis exordio Petrus dux et preclarus suus genitor totum sanctae Mariae domum et ecclesiam iam pene vetustate consumptam recreare studiosissime fecit.



    Pregovor dneva
    Kdor vpraša, ne zaide.
    več pregovorov


    Smrti:
    1901 Jakob Alešovec, slovenski pisatelj (* 1842)
    1803 Anton Makovic, slovenski zdravnik (* 1750)
    1714 Janez Svetokriški, slovenski pridigar, pisec (* 1647)
    Prazniki:
    Mednarodni dan OZN boja proti revščini


    Poslušaj pesmi na Myspace
    www.myspace.com/hervardi

    YouTube:Zvezna
    YouTube:Domu
    več posnetkov na Youtube



    Spremljaj novice s pomočjo RSS
    www.hervardi.com/vote/rss.xml
    Prijavi se na e-mail novice

    Preglej zadnje novice








    Preizkusi svoje znanje z reševanjem kviza
    Odpri stran s kvizom




    Spletna lestvica malo drugače : si386.com